Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

totoque tempore, quo uitae spiritalis examinatio uentilatur, suis suspicionibus occupatus non quid exinde ad profectum suum capere debeat aucupatur, sed causas, cur unumquodque sit dictum, sollicita mente perquirit, uel quid eis possit obicere tacita intra se cordis uolutatione coniectat, ut nihil ei his, quae saluberrime sunt digesta, penitus adprehendere aut in aliquo ualeat emendari. et ita fit ut non solum in nullo ei proficiat conlatio spiritalis, uerum etiam damnosa magis exsistat efficiaturque ei causa maioris peccati.