Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Si enim uel illum latronem ob unam confessionem introductum in paradisum recordemur, intellegemus eum non cursus sui merito tantam beatitudinem consecutum, sed dono dei miserentis iudeptum. uel si reminiscamur Dauid regis duo tam grauia tamque inmania crimina uno paenitudinis sermone deleta, nec hic uidebimus ad indulgentiam tanti criminis obtinendam laboris aequiperasse merita, sed dei gratiam superabundasse, qui uerae paenitudinis occasione percepta tantam peccatorum materiem sub unius uerbi plena confessione consumpsit.

principium quoque discutientes uocationis ac salutis humanae, qua non ex nobis nec ex operibus nostris secundum apostolum, sed dei sumus dono gratiaque saluati, liquido poterimus aduertere, quemadmodum perfectionis summa non uolentis neque currentis, sed miserentis sit dei, qui nequaquam laborum uel cursus nostri merito conpensante uitiorum nos facit esse uictores nec aequiperante nostrae uoluntatis industria tam arduum integritatis culmen subiugata qua utimur carne conscendere.