Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et ideo primum de qualitate eius desideramus institui, id est qualis debeat emitti semper oratio, deinde qualiter hanc eandem quaecumque est possidere uel exercere sine intermissione possimus. non enim parua cordis intentione eam perfici posse et experientia cotidiana et prosecutio tuae sanctitatis ostendit, qua finem monachi ac totius [*](20 I Thess. 5, 17 ) [*]( 1 adque VOP 2 simina D* concep. D\' 3 perpetuet. D\' possemus D\'Ox 4 scribt. VWO 5 quorum D 7 fuga quadam DW labeae W quantotius VDWX 8 occassiones Y occanaiones D repererit X 13 fortuitu F* OP furtuito D concipuse V1 14 earti ex aerQ V 15 nun V1 nubis F1 16 a oepto VWOX accepto DlWlP ab aepto D* 18 tempore DWP 19 praeeirtim F1 90 admoneat D dicina F1 21 de om. D 24 intirmisiioBe V 25 et om. 0 cottid. D proiequutio 0 \'26 tua F sanctititatis W qui D que 0 )

259
perfectionis culmen in orationis consummatione consistere definisti.

ISAAC: Vniuersas orationum species absque ingenti cordis atque animae puritate et inluminatione sancti spiritus arbitror conprehendi non posse. tot enim sunt quot in una anima, immo in cunctis animabus status queunt qualitatesque generari.

et ideo licet sciamus nos pro hebitudine cordis nostri uniuersas orationum species non posse perspicere, tamen, in quantum mediocritas experientiae nostrae adsequi praeualuerit, digerere eas utcumque temptabimus. secundum mensuram namque puritatis, in quam mens unaquaeque proficit et qualitatem status in quo uel ex accedentibus inclinatur uel per suam renouatur industriam, ipsae quoque momentis singulis reformantur: et idcirco uniformes orationes emitti semper a nemine posse certissimum est.

aliter enim quisque supplicat cum alacer est, aliter cum tristitiae seu desperationis pondere praegrauatur, aliter cum spiritalibus successibus uiget, aliter cum inpugnationum mole deprimitur, aliter cum ueniam peccatorum, aliter cum adquisitionem gratiae seu cuiuslibet uirtutis exposcit uel certe extinctionem cuiuscumque uitii deprecatur, aliter cum consideratione gehennae ac futuri iudicii timore conpungitur, aliter cum spe futurorum bonorum desiderioque flammatur, aliter cum in necessitatibus ac periculis, aliter cum in securitate ac tranquillitate uersatur, aliter cum sacramentorum caelestium reuelationibus inlustratur, aliter cum sterilitate uirtutum ac sensuum ariditate constringitur.

Et idcirco his super orationum qualitate digestis, licet non quantum exposcit materiae magnitudo, sed quantum [*]( 3 uniuirsas V1 4 cordis contritione Pc adque VP animi Xv 5 etenim D\' quod DWOP 7 haebitudine V hebet. W2O1 11 quam scripri: qua codd. v cf. cap. 9, 2. 15, 2 et Indic. 8. v. profioere profecit D1W 12 qua D accidentibua VO 13 reuocatur 0 14 refarmantar V etj sed W unifarmee V 16 dispeor. D\'OP 18 depraemitar W 19 gratiae eeu om. W 21 hac W: om. OP 22 iaditii V 26 Bterelitate D\'WP uirtutuũ D ) [*]( 17* )

260
uel temporis admittit angustia uel certe capere tenuitas ingenii nostri et cordis praeualet hebitudo, maior nobis nunc inminet difficultas, ut ipsas singillatim orationum species exponamus, quas apostolus quadripertita ratione distinxit ita dicens: deprecor itaque primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones. quae non inaniter ab apostolo ita fuisse diuisa minime dubitandum est.