Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
et idcirco si uolumus orationes nostras non solum caelos, sed etiam ea quae super caelos sunt penetrare, curemus mentem ab omnibus terrenis uitiis expurgatam cunctisque mundatam faecibus passionum ad subtilitatem perducere naturalem, ut ita ad deum oratio eius nullo uitiorum pondere praegrauata conscendat.
Notandum tamen quibus ex causis grauari mentem dominus designauerit. non enim adulteria, non fornicationes, non homicidia, non blasphemias, non rapinas, quae mortalia esse et damnabilia nullus ignorat, sed crapulam posuit et ebrietatem et curas siue sollicitudines saeculares. quae in tantum nemo hominum mundi huius cauet aut damnabilia iudicat, ut etiam nonnulli, quod pudet dicere, semet ipsos monachos nuncupantes isdem ipsis distentionibus uelut innoxiis et utilibus inplicentur.
quae tria licet secundum litteram perpetrata adgrauent animam atque a deo separent ac deprimant ad terrena, est tamen eorum facilis declinatio et maxime nobis, qui tam longa remotione ab omni saeculi huius conuersatione disiungimur et istis uisibilibus curis et ebrietatibus et crapulis nulla penitus occasione miscemur. uerum est alia quoque crapula non miaus noxia et ebrietas spiritalis difficilius euitanda, cura quoque ac sollicitudo saecularis, quae nos etiam post omnium facultatum nostrarum perfectam renuntiationem et uini epularumque cunctarum continentiam et quidem in [*]( 8 Lnc. 21, 34 ) [*]( I adque VP caelistia V 2 transfertur eterna 0 satis proprie D 3 admonetur Dl adgrabentar 0 8 fecibus DWOPX sablimitatem VO suptilitatem DX 9 praegratta Dx 11 V non distmguit 12 fornie. V1 fornicationii W 13 hamicidia V blasf. YO murtalia V 18 monachus F* iadem DOPbisdem rell. 30 adque YOP 22 tamen W1 23 cnris et VWO: c. atque DPXv 27 facultatem D\' 28 equidem OX )
obstupescite et admiramini, fluctuate et uacillate: inebriamini, et non a uino: mouemini, et non ebrietate. cuius ebrietatis uinum consequenter necesse est ut secundum prophetam furor draconum sit, ipsumque uinum de qua radice procedat aduerte: ex uinea, inquit, Sodomorum uitis eorum et sarmenta eorum ei Gomorra.
uis etiam frnctum nitis istius atque sarmenti germen agnoscere ? uua eorum uua fellis, botrus amaritudinis ipsis), quia omnino nisi fuerimus cunctis uitiis expurgati et ab omnium passionum crapula sobrii, absque ebrietate uini epularumque omnium afluentia erit cor nostrum ebrietate et crapula magis noxia praegrauatum. nam quia saeculares curae etiam in nos, qui nullis actibus mundi istius admiscemur, cadere nonnumquam possint, manifesta ratione monstratur secundum regulam seniorum, qui quidquid necessitatem uictus cotidiani et ineuitabilem usum carnis excedit, ad saecularem definierunt curam et sollicitudinem pertinere:
ut uerbi gratia si, cum possit operatio unius solidi necessitatem nostri corporis expedire, ad duorum uel trium solidorum adquisitionem nosmet ipsos propensiore uelimus opere ac labore distendere, et cum duarum uelamen sufficiat tunicarum ad [*](2 Ioel 1, 5 (LXX) 3 Esai. 29, 9 6 Dent. 32,33 (LXX) 7 Dent. 32, 32 (LXX) 10 1. c. (LXX) ) [*](1 constitutus V inuoluit D prof. YD 2 expergeec. WO inquid VDW: om. P ebri V 3 alios D\' obstnpiscete V 4 monemini] nomite D 5 ebrietatd D ab ebrietate Wv 6 prof. VD 7 ipsum quoque 0 adnertite W 8 inquid VDOP: enim X sarmenta (ἡ ϰληματίς) V: cf. Roensch, It. u. Vulg.2 p. 269 sarmentis 0 Barmentum rell. v 9 fructus D iatins om. 0 adque VOP 10 nuae Wl (ante eorum) butrus D1 11 in ipsis D\'X ipsins P quia omnino (an quoniam?) scripsi : quae omnia VDWOX\'c quae omnes si P qaae omnia docent quia X1 propter quae omnia r 12 snbrii F1 13 afflnentia PX 15 qui noe in D 17 qui om. 0 quicquid V2WOX necessitatatem V 18 cottld. DX inuitabilem V 19 difinierunt DP 20 necissitatem V necessitate D* 21 expidire F* 22 nellimns DlP )