Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
ita mens quoque nostra si accedentibus uitiis curisque mundanis adgrauata non fuerit noxiaeue libidinis umore corrupta, uelut naturali puritatis suae beneficio subleuata leuissimo spiritalis meditationis adflatu sublimabitur ad superna, [*]( 9 I Tbess. 5, 17 10 I Tim. 2, 8 ) [*]( 5 scarilis DPX 6 aut] uel OX ad om. V 7 quicquid W OX inripat W1 8 aditis WOX abditis Pv 9 intirmissione F 10 manos Dl 11 disciptatione V 12 ualibimus V contagio pnrificata D 13 tantum nelut naturalibus om. W didita V 15 III V ineptae sed D suptil. W 16 pinnae D1O pinnulae P humorie WOP 17 accedentis P: accidentis V DWOXv 19 suatuUitur V 20 humoris WOP aspargine 0: aspergine rell. 22 ad ima] a (sic) D humoris WOPX deprimitur VDW 23 accidentibus VDO 24 noxiae uel DOP humore WOX 25 currupta V1 uelut in Wl benefitio V )
et idcirco si uolumus orationes nostras non solum caelos, sed etiam ea quae super caelos sunt penetrare, curemus mentem ab omnibus terrenis uitiis expurgatam cunctisque mundatam faecibus passionum ad subtilitatem perducere naturalem, ut ita ad deum oratio eius nullo uitiorum pondere praegrauata conscendat.
Notandum tamen quibus ex causis grauari mentem dominus designauerit. non enim adulteria, non fornicationes, non homicidia, non blasphemias, non rapinas, quae mortalia esse et damnabilia nullus ignorat, sed crapulam posuit et ebrietatem et curas siue sollicitudines saeculares. quae in tantum nemo hominum mundi huius cauet aut damnabilia iudicat, ut etiam nonnulli, quod pudet dicere, semet ipsos monachos nuncupantes isdem ipsis distentionibus uelut innoxiis et utilibus inplicentur.
quae tria licet secundum litteram perpetrata adgrauent animam atque a deo separent ac deprimant ad terrena, est tamen eorum facilis declinatio et maxime nobis, qui tam longa remotione ab omni saeculi huius conuersatione disiungimur et istis uisibilibus curis et ebrietatibus et crapulis nulla penitus occasione miscemur. uerum est alia quoque crapula non miaus noxia et ebrietas spiritalis difficilius euitanda, cura quoque ac sollicitudo saecularis, quae nos etiam post omnium facultatum nostrarum perfectam renuntiationem et uini epularumque cunctarum continentiam et quidem in [*]( 8 Lnc. 21, 34 ) [*]( I adque VP caelistia V 2 transfertur eterna 0 satis proprie D 3 admonetur Dl adgrabentar 0 8 fecibus DWOPX sablimitatem VO suptilitatem DX 9 praegratta Dx 11 V non distmguit 12 fornie. V1 fornicationii W 13 hamicidia V blasf. YO murtalia V 18 monachus F* iadem DOPbisdem rell. 30 adque YOP 22 tamen W1 23 cnris et VWO: c. atque DPXv 27 facultatem D\' 28 equidem OX )
obstupescite et admiramini, fluctuate et uacillate: inebriamini, et non a uino: mouemini, et non ebrietate. cuius ebrietatis uinum consequenter necesse est ut secundum prophetam furor draconum sit, ipsumque uinum de qua radice procedat aduerte: ex uinea, inquit, Sodomorum uitis eorum et sarmenta eorum ei Gomorra.