Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

aliter qui de contemplatione aeternorum bonorum et desiderio futurae illius claritatis exoritur, pro qua etiam uberiores lacrimarum fontes de intolerantia gaudii et alacritatis inmensitate prorumpunt, dum sitit anima nostra ad deum fortem uiuum dicens: quando ueniam et apparebo ante conspectum dei? fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte, cum heiulatu cotidie et lamentatione proclamans: heu mihi, quod incolatus meus prolongatus est, et: multum Incola fuit anima mea.

aliter proiiuunt lacrimae, quae absque ulla quidem letalium criminum conscientia, sed tamen de metu gehennae et terribilis illius iudicii recordatione procedunt, cuius terrore propheta perculsus orat ad deum non intres, inquiens, in iudicio cum seruo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. est etiam aliud lacrimarum genus, quod non pro sua conscientia, sed pro aliena duritia peccatisque generatur: quo Samuhel Saulem, quo illam quoque ciuitatem Hierusalem uel dominus in euangelio uel in praeteritis Hieremias fleuisse describitur, ; ita dicens: quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum? et plorabo in die et in nocte interfectos filiae populi mei.