Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quis uero possit diuersitates et causas ipsas atque origines conpunctionum quantalibet experientia praeditus sufficienter exponere, quibus inflammata mens atque succensa ad orationes puras ac feruentissimas incitatur? quarum pauca, quantum potuerimus ad praesens per inluminationem domini reminisci, exempli gratia proponemus. nonnumquam etenim psalmi cuiuscumque uersiculus occasionem orationis ignitae deeantantibus nobis praebuit. interdum canora fraternae uocis modulatio ad intentam supplicationem stupentium animos excitauit.

nouimus quoque distinctionem grauitatemque psallentis etiam adstantibus plurimum contulisse feruoris. nec non exhortatio uiri perfecti et conlatio spiritalis frequenter ad uberrimas preces iacentium erexit affectum. scimus etiam fratris seu cari cuiuslibet interitu non minus nos ad plenam conpunctionem fuisse raptatos. recordatio quoque teporis ac neglegentiae nostrae nonnumquam nobis salutarem spiritus inuexit ardorem. atque in hunc modum nulli dubium est occasiones innumeras non deesse, quibus per dei gratiam tepor ac somnolentia nostrarum mentium ualeat excitari.