Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
secorus enim optat interire pro Christo, qui nouit neminem mori posse pto uita. et iterum gaudemus, inquit, quando nos infirmi sumus, uos autem potentes estis. et quid mirum si uas electionis pro Christi gloria et fratrum suorum conuersione gentisque priuilegio anathema fieri optat a Christo, cum Michaeas quoque propheta uelit se mendacem fieri et ab inspiratione sancti spiritus alienum, dummodo plagas illas et captiuitatis exitia quae sua uaticinatione praedixerat plebs ludaicae nationis euadat, utinam, inquiens, non essem uir habens spiritum, et mendacium potius loquerer: ut praetermittamus illum legislatoris adfectum, qui cum fratribus suis etiam perituris non rennuit interire dicens: obsecro, domine, peccauit populus iste peccatum magnum: aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.
potest autem congrue satis istud quod dicitur sanctificetur nomen tuum etiam taliter accipi: sanctificatio dei nostra perfectio est. itaque dicentes ei sanctificetur nomen tuum aliis uerbis hoc dicimus: tales nos facito, pater, ut sanctificationem tuam uel intellegere quanta sit uel capere mereamur, uel certe ut in nostra conuersatione spiritali sanctus appareas. quod tunc efficaciter inpletur in nobis, quando uident homines opera nostra bona et glorificant patrem nostrum qui est in caelis.
Secunda petitio mentis purissimae aduenire iam iamque regnum sui patris exoptat, uel istud scilicet quo [*]( 3 II Cor. 13, 9 10 Mich. 2, 11 14 Ex. 32, 31—32 24 Mt. 5, 16 ) [*]( 10 1 iaraelliticae W1 3 inquid VDWOP 4 ea..tis V 6 conaersatione OX gentisque] fratresque D\' optet D obtet P 7 miceas W micheas relh prof. V uelle P uellet Xv 8 insper. D1 epiratione 0 9 captiuitates et ezitia D 10 nationes Wl 11 mendatium VDW 12 loquererer W 13 rennuit DWOX: renuit VP 15 demitte D\'P 16 noxiam D1P1 17 teribvisti V 18 accepi V1D1W1 19 santificetur F . 22 ut om, W 27 sui bis W quod 0 )
Tertia supplicatio filiorum est: fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra. non potest esse iam maior oratio quam optare, ut terrena mereantur caelestibus coaequari. nam quid est aliud dicere fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra quam ut sint homines similes angelis, et sicut uoluntas dei ab illis inpletur in caelo, ita etiam hi qui in terra sunt non suam, sed eius uniuersi faciant uoluntatem? hoc quoque nemo ea affectu dicere praeualebit nisi is solus, qui deum credit omnia quae uidentur uel aduersa uel prospera pro nostris utilitatibus dispensare, magisque eum pro suorum salute et commodis prouidum atque sollicitum quam nos [*]( 8 Mt. 25, 34 11 Mt. 6, 10 17 1. c. ) [*]( 1 cottid. D1W diabuli VP 2 feteutium DOPX 3 uirtutem W bona V flagrautiam VDX fraglantiam WO 4 furnie. V 5 mure V 8 dicitur VWP 10 illuc D1 optutibus DW definis W 13 se eras. in D futuram W: futurum rell. v 14 criminosaorum D 16 proteuus D\'P: om. W 19 optil (as in ras. m. 2) W iam caelesti D quoequari DO 22 hii DWOPX1 24 his DlOPl 27 adque VWP )
uel certe taliter accipiendum: uoluntas dei salus omnium est secundum illam beati Pauli sententiam: qui omnes homines uult saluos fieri et ad agnitionem ueritatis uenire. de qua etiam uoluntate Esaias propheta ex persona dei patris et omnis, inquit, uoluntas mea fiet. dicentes ergo ei fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra hoc eum aliis oramus uerbis, ut sicut hi qui in caelo sunt, ita omnes qui in terra consistunt tua, pater, agnitione saluentur.
Deinde panem nostrum ἐπιούσιον id est supersubstantialem da nobis hodie, quod alius euangelista cotidianum dixit. illud nobilitatis ac substantiae eius significat qualitatem, qua scilicet super omnes substantias sit atque omnes creaturas sublimitas magnificentiae eius ac sanctificationis excedat, hoc uero proprietatem usus ipsius atque utilitatis expressit. nam cum dicit cotidianum, ostendit quod sine ipso nullo die spiritalem uitam capere ualeamus.