Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
SERENVS : Deus hominem creans omnem naturaliter a scientiam legis inseruit. quae si fuisset ab homine secundum propositum domini ut coeperat custodita, non utique necessarium fuisset aliam dari quam litteris postea promulgauit: erat enim superfluum extrinsecus offerri remedium quod adhuc uigebat insertum. sed quia haec ut diximus penitus corrupta iam fuerat libertate usuque peccandi, uelut huius exsecutor ac uindex et ut ipsis scripturae uerbis eloquar adiutrix adposita est Moysaicae legis seuera districtio, ut uel metu poenae praesentis non penitus bonum scientiae naturalis extinguerent, secundum prophetae sententiam dicentis: legem dedit in adiutorium.
quae etiam secundum apostolum paedagogus uelut paruulis data fuisse describitur, erudiens scilicet eos atque custodiens, ne ab illa disciplina in qua naturaliter fuerant instituti quadam obliuione discederent. nam quia sit homini omnis scientia legis ab initio creationis nfosa, hinc manifeste probatur, quod mandata legis absque [*](20 Esai. 8, 20 (LXX) 22 cf. GaL 3, 24 ) [*]( 2 aequimini 0 ac] et D 3 ac W 4 coniugi V contagii W a eia 7: illis rell. v at] ut 0 8 intirdicta V interdicto D 10 Sereniis om. Dl 11 insirait V 12 dei DW custadita V 13 letteris V1 14 extrinsicus V 15 intrinsicuB V uegekt F\'D diiemus V1 17 exsecutur VP1 eiecutor DW exseiuntor 0 uerbfl Dl 18 moysaicae D\'Pg: mos. rell. restrictio 0 20 extinguerint V1 prof. VD sententie prophete 0 21 adiuturium V 22 pedagogus codd. paruolis V1O fuesse V describetur V1 23 scilecit F1 adque V P custudiens V 24 disciderent V 26 manifestissime 0 ) [*]( XIII. Cass. 2. ) [*]( 16 )
unde Enoc didicit ambulare cum deo, nullam legis inluminationem ab aliquo consecutus? ubi Sem et Iapheth legerant: turpitudinem patris tui non reuelabis, ut incedentes retrorsum patris uerecunda uelarent? unde monitus Abraham spoliis hostium quae sibi offerebantur, ne retributionem laboris sui consequeretur, abstinuit, uel decimas sacerdoti Melchisedec, quae Moysaica lege praecipiuntur, exsoluit? unde idem ipse Abraham, unde Loth transeuntibus ac peregrinis humanitatis iura et ablutionem pedum necdum euangelico coruscante mandato suppliciter obtulerunt?
unde Iob tantam de uotionem fidei, tantam castimoniae puritatem, tantam humilitatis, mansuetudinis, misericordiae, humanitatis scientiam consecutus est, quantam nunc ne ab illis quidem qui euangelia memoriter tenent uidemus inpleri ? quem sanctorum legimus ante legem ullum legis non obseruasse mandatum? quis illorum non custodiuit: audi Israhel, dominus deus tuus dominus unus est? quis non inpleuit illorum: non facies tibi sculptile [*]( 3 Gen. 4, 4 6 Gen. 7, 2 8 Gen. 5, 22 10 Gen. 9, 23. Lev. 18, 7 12 Gen. 14, 22 14 Gen. 14, 20 15 Gen. 18 et 19 17 Ioh. 13, 84 23 Deut. 6, 4 26 Ez. 20, 4 ) [*]( 1 electione W1 2 sanctaa V enim om. OP 7 dilcrinisset F1 discerniaset 0 distintenguente Wl 8 enoc VPX: enoch DWO 10 iafeth VDWOX iaphet P 11 uericnndia V uerecundS P 13 consequerentur abstennit V1 14 melchiaedhec DP melcisedec W melcisedech 0 melchisedeoh X moysaica X: mos. reU. 15 abraam W 16 tranBeuntebus V snra D 17 chornacante VP suppliceter V 18 tantum VP tantum cast. V 19 humilitatem W mansuetudinem DXP 20 humanitati V consequutus 0 21 memorie 0 22 implere D 23 custudiuit V 24 irf D 1 fr WP deus (post tuus) W )
quis eorum non obseruanit: honora patrem tuum et matrem uel illa quae in Decalogo subsequuntur : non occides, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, non concupisces uxorem proximi tui aliaque his multo maiora, quibus non solum legis, sed etiam euangelii praeuenere mandata ?