Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Ex quo manifeste perpenditur non debere eos abominari uel despici, quos uidemus diuersis temptationibus siue istis nequitiae spiritibus tradi, quia duo haec credere inmobiliter nos oportet, primo quod sine dei permissu nullus ab eis omnino temptetur, secundo quod omnia quae a deo nobis inferuntur, siue tristia ad praesens seu laeta uideantur, uelut a piissimo patre clementissimoque medico pro nostris utilitatibus inrogentur, et idcirco eos uelut paedagogis traditos humiliari, ut discedentes ex hoc mundo uel purgatiores ad uitam aliam transferantur uel poena leuiore plectantur, qui secundum apostolum traditi sunt in praesenti Satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat in die domini nostri Iesu Christi.
GERMANVS: Et quomodo eos non solum despici ab omnibus uel horreri, sed etiam a communione dominica in nostris prouinciis perpetuo uidemus abstineri secundum illam euangelii sententiam: nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas uestras ante porcos, cum de illis quemadmodum dicis ita credendum sit, quod eis purgationis uel utilitatis obtentu huius temptationis humiliatio tribuatur?
SERENVS: Si habuerimus hanc scientiam, immo fidem quam superius conprehendi, ut et omnia per deum fieri et pro utilitate animarum dispensari uniuersa credamus, non [*]( 13 I Cor. 5, 5 19 Mt. 7, 6 ) [*]( 1 macario 0: machario rell. 2 fagatus V1 3 XXVII W 4 dispici DlP temptat. diuersis D\' 5 spiritalibus V 6 permisso DX* 7 quae om. V diio DWO 8 tristitia DWO seu] uel DWO 9 patri D1 10 pedagogis codd. traditus V 11 desceden tes VIXI 13 tradeti V1 sathaoe OX 16 XXVIII W dispici DlWP 17 omnibus VO: hominibus rdl. v orreri sed et W a om. Dl 18 pronintiis VX uideamus D1 uidimus D2W2OPr abstinere D1Xv 20 mitatis W porcus V 24 XXVIIII W sententiam PXx 25 dominum PXc )
communionem uero eis sacrosanctam numquam meminimus interdictam: quin immo si possibile esset etiam cotidie eis inpertiri eam debere censebant. nec enim secundum sententiam euangelii, quam incongrue huic sensui coaptastis: nolite dare sanctum canibus, ad daemonis escam sacrosancta communio et non potius ad purgationem ac tutelam corporis animaeque peruenirecredenda est. quae ab homine percepta eum qui membris eius insidet spiritum seu in ipsis latitare conatur uelut quodam exurens fugat incendio.
hoc namque modo curatum et abbatem Andronicum nuper aspeximus aliosque conplures. magis enim ac magis inimicus insultabit obsesso, cum eum a caelesti medicina uiderit segregatum, tantoque dirius ac frequentius adtemptabit, quanto eum ab spiritali remedio longius senserit abdicatum.
Ceterum illi sunt uere miseri ac miserabiles iudicandi, qui cum se uniuersis criminibus flagitiisque contaminent, non solum nullum uisibiliter in eis signum diabolicae subpletionis [*]( 3 I Cor. 12, 26 8 Hebr. 11, 39—40 15 Mt. 7, 6 ) [*]( 3 conpatiamnr 0 5 utpute VPX 6 consumari W 0 7 nostruB Y 8 hii OPX1 9 testimonium W acciperunt D1 W1P repromiasiones DWOPX 10 adeo V 13 cottidie D inpertire Dl 14 recensebant Dl 15 coaptatis W1 PX 17 tutellam VW P 20 porgat 0 22 inimicis D\' iniquitas W eorr. 23 caeleste D\' 24 adtemptaait Dl ab DWOPX: a F 26 XXX W 28 ei D\' )