Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
in tantum enim teporem uidemus conruisse nonnullos, at necesse sit eos etiam remissioribus monitis adpalpari, modo ne desertis cellulis suis ad perniciosiores inquietudinea reuoluantur et circumeuntes ac uagi crassioribus ut ita dixerim uitiis inplicentur, magnusque fructus ab eis obtineri credatur, si solummodo se etiam cum qualibet ignauia ualeant in solitudine continere, ac pro ingenti remedio soleat eis a senioribus dici: [*]( 1 anteriori W corr. anachorit. VWPX anacoret. 0 dumtarat om. W 4 adque FP 5 possint FD coennbiis D\' 6 crasaabatur W 8 uicisse D1 10 illas F 11 inuitaret PX v 12 custudiam F 13 dubitare DO poteest 0 15 robnrati F1 ruborati D\' 17 chornscante FP 18 illua V 19 reddedit D\'P 20 illus probatissimus V 21 frandolentia W\' 23 uidemus teporem (temp. Wl) DW nonnullus F 24 dummodo D 27 obtinere DXI 28 cum om. 0 )
Constat ergo inmundos spiritus non aliter posse in illos quorum obtenturi sunt corpora penetrare, nisi prius eorum mentes cogitationesque possederint. quos cum timore ac memoria dei uel spiritali meditatione nudauerint, uelut exarmatos omni praesidio ac munitione diuina. facile uinciendos audenter inuadunt, domicilium deinceps in eis uelut in possessione sibi tradita praesumentes.
Licet multo illos grauius constet uehementiusque ueiari, qui cum corporaliter ab ipsis suppleri minime uideantur, animo tamen perniciosius possidentur, eorum scilicet uitiis ac uoluptatibus inuoluti. secundum apostoli namque sententiam a quo quis superatur, eius et seruus est. nisi quod in hoc isti desperatius aegrotant, quod, cum sint eorum mancipia, nec inpugnari se ab illis nec dominatum eorum ferre cognoscunt.
ceterum corporaliter traditos Satanae uel infirmitatibus magnis etiam uiros sanctos nouimus pro leuissimis quibusque delictis, cum in illis ne tenuissimum quidem naeuum aut maculam in illo iudicii die patitur inueniri diuina clementia, omnem sordis eorum scoriam secundum prophetae, immo dei sententiam excoquens in praesenti, ut eos tamquam aeram uel argentum ignitum ad illam perpetuitatem nulla [*]( 14 II Petro 2, 19 ) [*]( 1 libetum V 2 adque VOP dummodft] dfim m D1 3 XXIII W inmundus F spiritos D* 4 illus F 5 possederint D\'OPX\': possiderent V possiderint D\'WX\' 7 exarmatus V monitione F1 uinciendus F uincendos OX\' 8 audacter D1 in eis domic. deinc. DW 10 XXIIII W illos scripsi eum OX illis VI om. DWP 11 qui YO: hoe qui DWPX (sed bos eras. in X) nidentur V 15 disper. D\'PX 16 inpngiiare D 17 deferre D cognuscunt V traditus V 18 scs V 19 nec 0 naeuum F: neuum rell. 20 aut] ac V patiatur OX inuenire VD1v 21 cordis Vv. cf. VI, 11,2 prof. D 22 exquoquens DWOP 23 perpetuetatem V1 )
et excoquam, inquit, ad purum scoriam tuam, et auferam omne stagnum tuum. et post haec uocaberis ciuitas iusti, urbs fidelis, et iterum: sicut probatur argentum et aurum in camino, ita elegit corda dominus, et iterum: aurum et argentum probat ignis, uir autem probatur in fornace humiliationis. illud quoque: quem enim diligit dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit.
Quod in illo propheta atque homine dei in tertio Regnorum libro manifeste uidemus inpletum, qui pro culpa unius inoboedientiae, quam tamen non de industria nec uitio propriae uoluntatis, sed alterius circumuentione contraxit, confestim a leone conteritur, ita de eo scriptura narrante: uir dei est, qui inoboediens fuit ori domini, et tradidit eum dominus leoni, et confregit eum iuxta uerbum domini, quod locutus est. in quo facto et solutionem delicti praesentis atque erroris incauti et iustitiae merita, pro quibus prophetam suum temporaliter dominus tradidit uexatori, parcitas ipsa et continentia praedatoris ostendit, qua nihil penitus audet uoracissima bestia de tradito sibi cadauere degustare.