Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Neque enim patientia Iob mercedem diabolo, quia eum inlustriorem suis temptationibus reddidit, sed illi ipsi qui eas uiriliter pertulit adquisiuit, nec ludas aeterni supplicii inmunitate donabitur, quia proditio eius ad salutem generis profecit humani. non enim prouentus considerandus est operis, sed operantis adfectus. quapropter haec debet in nobis definitio inmobiliter custodiri, quod nulli malum ab alio possit inferri, nisi qui illud ignauia sui cordis ac pusillanimitate contraxerit, hanc eandem sententiam beato apostolo uno uersiculo coufirmante: scimus autem quoniam diligentibus deum omnia cooperantur ad bonum.

dicens enim omnia cooperantur ad bonum uniuersa non solum quae prospera, uerum etiam quae putantur aduersa pariter conprehendit. per quae et in alio loco idem apostolus se transisse describit, cum dieit: per arma iustitiae quae a dextris sunt et a sinistris, id est per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et ueraces, ut tristes semper autem gaudentes, ut egentes multos autem locupletantes, et cetera.

omnia ergo quae prospera reputantur et dextrae dicuntur partis, quae sanctus apostolus gloriae et bonae famae uocabulo designauit, illa etiam quae existimantur aduersa, quae per ignobilitatem et infamiam euidenter expressit quaeque a sinistris esse describit, efficiuntur uiro perfecto arma iustitiae, si inlata sibi magnanimiter sustentauerit, quod uidelicet per haec dimicans et istis ipsis [*](12 Rom. 8, 28 17 II Cor. 6, 7—10 ) [*]( 3 diabulo D1 qui W qui 0 5 suppli V1 7 proficit VWO 8 operantes D1 quia propter D1 9 cnstndiri V custodire Dx 10 eontruerint W1 18 qaooperantur V dicens ....14 bonum om. DXWXX omnia om. Dx 14 unioena utique non W 16 in om. DW discribit DW 17 ad dextris D1 W1 21 xnultue V1 22 putantur WO dezterae 0 partee DIW 28 gloria YO uooabolo D1 24 eztimantur 0 25 discribit DW 27 stis 0\' ) [*]( XIII. Cass. 2. ) [*]( 11 )

162
quibus inpugnari putatur aduersis tamquam armis utendo eisque uelut arcu et gladio scutoque ualidissimo contra illos qui haec ingerunt conmunitus profectum suae patientiae ac uirtutis adquirat, gloriosissimum constantiae triumphum ei ipsis quae letaliter inferuntur capiens hostium telis, nec prosperis dumtaxat elatus nec deiectus aduersis, sed itinere plano ac uia regia semper incedens, ab illo tranquillitatis statu nequaquam laetitia superueniente quasi in dexteram motus nec ingruentibus aduersis tristitiaque dominante uelut ad laeuam rursus inpulsus. pax enim multa diligentibus nomen tuum: et non est illis scandalum.

de illis uero, qui per singulos incurrentes casus pro eorum qualitate ac uarietate mutantur, ita dicitur: stultus autem sicut luna mutabitur. ut enim de perfectis ac sapientibus dicitur: diligentibus deum omnia cooperantur ad bonum ita de infirmis pronuntiatur ac stultis: omnia aduersa uiro insipienti. nec prosperis enim rebus proficit nec emendatur aduersis. eiusdem namque uirtutis est tristia fortiter tolerare, cuius etiam secunda moderari, et eum qui in uno eorum superatur neutrum subferre certissimum est. facilius tamen quis elidi potest prosperis quam aduersis. haec enim interdum etiam inuitos retinent atque humiliant et conpunctione saluberrima uel minus peccare faciunt uel emendant: illa uero mollibus mentem ac perniciosis extollentia blandimentis securos felicitatis suae prouentu ruina maiore prosternunt.

Isti sunt ergo qui figuraliter in scripturis sanctis ăμϕοτεροδέιοι, id est ambidextri nuncupantur, ut ille Aoth [*]( 10 Ps. 118, 165 13 Sir. 27, 12 15 Bom. 8, 28 16 Prov. 14, 7 (LXX) ) [*]( 1 putamar DI W 2 ualedissimo D1 illae V 4 uirtates Dl 5 hostilium V ostium W 6 itenere V in itinere Dl 9 tristitiaqae] triatitiam W 12 singulus V1 15 qaooparantur 0 16 aduersaria D1WO 18 tristitia D1W1O1 triatitiam D\'X 22 inuitus V 24 mouilibus 0 pernitiosis VD securus V 26 Banctis om. 0 27 aωΦοτθpΔe(9ic) V aΜΦοτepoXeao D aalΦοτepoaeε101 W ΑΜΥοτep∧eϩιοι 0 Aɔ-cΦο⊝pοΔεξιοι X aot 0 aoht X )

163
in libro Iudicum fuisse describitur, qui utraque manu utebatur pro dextera. quam uirtutem ita poterimus nos quoque intellectualiter possidere, si ea quae prospera sunt dextraque censentur et ea quae aduersa sunt ac sinistra dicuntur bono rectoque usu ad partem fecerimus dexteram pertinere, ut quaecumque fuerint inlata fiant nobis secundum apostolum arma iustitia. daabus namque partibus et ut ita dixerim manibus interiorem hominem nostrum subsistere peruidemus, nec quisquam sanctorum carere hac sinistra quam dicimus potest: sed in hoc uirtus perfecta discernitur, si utramque in dexteram bene utendo conuertat.

et ut manifestius hoc quod dicimus possit intellegi, habet uir sanctus dexteram, successus uidelicet spiritales, in qua tunc consistit quando feruens spiritu desideriis et concupiscentiis omnibus dominatur, quando ab omni diabolica inpugnatione securus absque ullo labore ac difficultate uitia carnis uel respuit uel abscidit, cum sublimatus a terra uniuersa praesentia atque terrena uelut inanem fumum umbramque uacuam contemplatur et ut mox transitura contemnit, cum futura per excessum mentis non solum ardentissime concupiscit, uerum etiam clarius intuetur, cum efficacius spiritalibus pascitur theoriis, cum lucidius reserata sibi conspicit caelestia sacramenta, cum orationes purius atque alacrius emittit ad deum, cum ita spiritus ardore succensus ad ea quae inuisibilia sunt et aeterna tota animi alacritate transmigrat, ut nequaquam se iam credat in carne consistere.