Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Haec quaestio illorum solet animos permouere, qui parum fidei uel scientiae possidentes merita sanctorum uel praemia, quae non in praesenti redduntur, sed reposita sunt in futurum, arbitrantur in huius temporalis uitae breuitate restitui.

ceterum nos qui non sumus in hac uita tantum sperantes in Christo, ne secundum apostolum miserabiliores simus omnibus hominibus, quia scilicet in hoc mundo nihil promissionum recipientes etiam in futuro eas [*]( 24 I Cor. 15, 19 ) [*]( 1 nicina VW 3 hac] ac WO 4 inquirentes W 5 sunt D\' interfecti DWOX: interempti V 10 scitium DWX1: scytium 7 sitium 0 acithium X\' monesteriu D\' 11 octuaginta VO solitudinẽ D 12 scitii DWOX1: scyti V soithii X1 commorabatur W 18 qaeremoniam D\' fecissemus (ec in ras. m. U) D 15 interemi D\' permisisait V permisaisset DWX alius V1 17 quur 0 18 conceeaissit V: poet hoc uerbum in codd. cap. 2 wcipit 19 theudorus.V1 20 animus F1 21 possedentes F\' 24 ac WO 26 qui 0 27 futuril D1 )

155
pro hac incredulitate perdemus, opinionibus eorum non debemus errare, ne ignorata uerae definitionis sententia titubantes ac trepidi in temptationibus moueamur, cum eisdem nos quoque traditos uiderimus, uel iniustitiam scilicet uel incuriam humanarum rerum deo, quod dictu quoque nefas est, adscribentes, quia sanctos uiros recteque uiuentes in temptatione non protegat nec bonis ea quae bona sunt nec malis mala retribuat in praesenti,

et cum illis damnari mereamur, quos Sophonias propheta castigans qui dicunt, inquit, in cordibus suis: non faciet dominus bene, sed neque faciet male, uel certe cum illis inueniamur, qui huiusmodi querimoniis deum blasphemare dicuntur: omnis qui facit malum, bonus est in conspectu domini. et tales ei placent: aut certe ubi est deus iustitiae? illam quoque blasphemiam quae in subsequentibus describitur similiter adiungentes: uanus est, qui seruit deo: aut quod emolumentum quia custodiuimus praecepta ei, et quia ambulauimus tristes coram domino? ergo nunc beatos dicimus adrogantes: siquidem ditati sunt faeientes impietatem, et temptauerunt deum, et salui facti sunt.

quamobrem nt hanc ignorationem, quae prauissimi huius erroris radii et causa est, possimus euadere, primum nosse debemus quid uere sit bonum, quid malum, et ia demum super his non falsam uulgi, sed ueram scripturarum definitionem tenentes minime infidelium hominum decipiemur errore.