Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Huc usque abbas Sarapion de natura octo principalium uitiorum nobis disserens latentium in corde nostro passionum genera, quarum causas atque adfinitates, cum ab ipsis cotidie uastaremur, nec cognoscere penitus antea nec discernere poteramus, ita lucide reserauit, ut eas quodammodo ante oculos positas intueri nobis uelut in speculo uideremur. [*]( 1 atque O* 2 praelioram W 8 nictariae V 5 abba D serapion X principalum D 7 adque VP cottidie DX 9 quoddammodo W1 10 uideremur. Explidt conlatio (conic. D) abbatis serapionis (lerap. X) de coto (VIn D) uitiis (aieia D1) priaci. palibus (principalia Dl principalibus nitiis X) VDWOX EzpL coll. abb. sarapionis P, in quo Conl. septima sequitur. in V sequitur indiculus Conlationum VI-X; cf. Prolegomena. post indiculum V habet : Capitula de abbatis theodori conlatione. sequuntur capitula Conlationum VI-X. )
Descriptio heremi et inquisitio de nece sanctorum.
Responsio abbatis Theodori ad propositam quaestionem.
De tribus quae in hoc Mundo sunt, id est bonis et malis et mediis.
Quod malum nulli inuito ab alio possit inferri.
Obiectio, quemadmodum ipse deus dicatur creare mala.
Responsio super interrogatione proposita.
Interrogatio an reus sit qui iusto intulit mortem, cum iustus habeat de morte mercedem.
Responsio ad praecedentem interrogationem.
Exemplum Iob a diabolo temptati et domini a Iuda traditi, et quod iusto tam prospera quam aduersa proficiant ad salutem.
De uirtute uiri perfecti qui ambidexter figuraliter nuncupatur. [*]( Incip capitula de conlam abEc theodori de nece Morum D Incipit conlatio abbatis theodorum de nece scorum amen. Incipit capitulatio 0 Item capitula de abbatis theodori conlatione X 5 describtio Y reecriptio X 6 theoduri V 7 tribus ex rebus V 9 deferri O 10 creare] creatura V 13 morte V 16 beati iob Xx diabulo VO 17 prospera quadueraa (aic) Y )
De duplici genere temptationum quae triplici modo inferuntur.
Quomodo uir iustus non cerae, sed adamantino signatorio debeat esse consimilis.
Interrogatio, si possit mens iugiter in una atque eadem qualitate durare.
Responsio ad interrogantis propositionem.
Quod detrimentum sit discedentis e cella.
De mutabilitate etiam supernarum caelestiumque nirtntum.
Quod nemo ruina subitanea conlabatur.
In Palaestinae partibus iuxta Thecue uicum, qui Amos prophetam meruit procreare, solitudo uastissima est usque Arabiam ac mare mortuum, quo ingressa. deficiunt fluenta Iordanis, et cineres Sodomorum amplissima extensione porrecta. in hac summae uitae ac sanctitatis monachi diutissime conmorantes repente sunt a discurrentibus Sarracenorum latrunculis interempti.
quorum corpora licet sciremus tam a pontincibus regionis illius quam ab uniuersa plebe Arabum tanta ueneratione praerepta et inter reliquias martyrum condita, ut innumeri populi e duobus oppidis concurrentes grauissimum sibi certamen indixerint et usque ad gladiorum conflictum pro sancta rapina sit eorum progressa contentio, dum pia inter se deuotione decertant quinam iustius eorum sepulturam ac reliquias [*]( 13 cf. Amos 1, 1 ) [*]( 3 amantino D adadamantino X 5 adque in eadem V 7 interrogantes F1 8 e VX: a D ad cellft 0 11 rainae X1 Finiunt capitola conlai. ( post capitula Conl. VI-X) V Explicunt capitula D: om. OX Incipit conlatio (conlac D) abbatis theodori de nece sanctorum VD WX Incipit liber sextus de nece scorum 0 12 palastinae V iusta 0 thecnae YD\' thaecue WO 13 usque ad YO 15 et in ceneres (s add. m. 2) D extentione 0 16 hac] ac DlW 17 sarracin. 0 saracen. X latronibus W 24 decertarent D sepulturas D possederent V )
hic namque morabatur in Cellis, qui locus inter Nitriam ac Scitium situs et a monasteriis quidem Nitriae quinque milibus distans octoginta milium solitudine ab heremo Sciti in qua conmorabamur interueniente discernitur. cui cum de praedictorum uirorum nece querimoniam fadissemus, admirantes tantam dei patientiam, quod uiros scilicet illius meriti taliter interimi permisisset, ut, qui alios quoque suae sanctitatis pondere de huiusmodi liberare temptatione debuerint, ne se ipsos quidem praeripuerint de manibus impiorum, aut cur deus admitti in seruos suos tantum facinus concessisset, beatus Theodorus respondit.
Haec quaestio illorum solet animos permouere, qui parum fidei uel scientiae possidentes merita sanctorum uel praemia, quae non in praesenti redduntur, sed reposita sunt in futurum, arbitrantur in huius temporalis uitae breuitate restitui.
ceterum nos qui non sumus in hac uita tantum sperantes in Christo, ne secundum apostolum miserabiliores simus omnibus hominibus, quia scilicet in hoc mundo nihil promissionum recipientes etiam in futuro eas [*]( 24 I Cor. 15, 19 ) [*]( 1 nicina VW 3 hac] ac WO 4 inquirentes W 5 sunt D\' interfecti DWOX: interempti V 10 scitium DWX1: scytium 7 sitium 0 acithium X\' monesteriu D\' 11 octuaginta VO solitudinẽ D 12 scitii DWOX1: scyti V soithii X1 commorabatur W 18 qaeremoniam D\' fecissemus (ec in ras. m. U) D 15 interemi D\' permisisait V permisaisset DWX alius V1 17 quur 0 18 conceeaissit V: poet hoc uerbum in codd. cap. 2 wcipit 19 theudorus.V1 20 animus F1 21 possedentes F\' 24 ac WO 26 qui 0 27 futuril D1 )