Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
de hac enim dicitur: et carnis curam ne feceritis in desideriis. dum huius ergo curae quam praecipimur non per omnia abscidere, sed absque desideriis exhibere, retinemus affectum, euidenter Aegyptiam nationem non ertinguimus, sed ab ipsa quadam discretione separamur, non de superfluis seu lautioribus epulis cogitantes, sed secundum apostolum uictu cotidiano indumentoque contenti.
quod ita figuraliter etiam in lege mandatur: non abominaberis . Aegyptium, quia fuisti incola in terra eius. necessarius enim uictus corpori non sine uel ipsius pernicie uel animae scelere denegatur. illarum uero septem perturbationum uelut omnimodis noxiarum de recessibus animae nostrae penitus exterminandi sunt motus. de his enim ita dicitur: omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a uobis cum omni malitia, et iterum: fornicatio autem et omnis inmunditia et auaritia nec nominetur in uobis, aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas.
possumus ergo horum quae naturae superinducta sunt radices abscidere uitiorum, usum uero gastrimargiae nequaquam ualebimus amputare. non enim possumus, quantumlibet profecerimus, id non esse quod nascimur. quod ita esse tam nostra qui sumus exigui quam omnium perfectorum uita et conuersatione monstratur. qui cum reliquarum passionum reciderint stimulos atque heremum toto mentis feruore et corporis expetant nuditate, nihilominus cotidiani uictus prouidentia et annui panis praeparatione nequeunt liberari. [*]( 2 Rom. 13, 14 8 cf. I Tim. 6, 8 9 Dent. 23, 7 (LXX) H Eph. 4, 31 17 Eph. 5, 3-4 ) [*]( 1 delere D1 debeant 0 quodam V1 2 hac] ac WO 9 abominaueris V abhominaberis WP 14 ita om. 0 16 blasf. V 0 17 oms (t. e. omnes) W 18 nominitor V 19 scnrilitas VD\'P 20 Datura ex naturA D 22 quantumlicet D* proficerimus VD1WP 25 reciderent D recidant ex recident W stimulus V1 adque VOP 26 expe«tant D expectant WlO nuditatem D1W 27 cottid. WX prouidentiae W1 28 liberare V ) [*]( XIII. Cass, I. ) [*]( 10 )
Huius passionis figura, qua necesse est quamuis spiritalem summumque monachum coartari, proprie satis aquilae similitudine designatur. quae cum excelsissimo uolatu ultra nubium fuerit altitudines sublimata seseque ab oculis cunctorum mortalium 10 facie terrae totius absconderit, rursus ad uallium ima submitti et ad terrena descendere ac morticinis cadaueribus inplicari uentris necessitate conpellitur. quibus manifestissime conprobatur gastrimargiae spiritum nequaquam posse ut cetera uitia resecari uel per omnia similiter extingui, sed aculeos eius ac superfluos adpetitus uirtute animi retundi tantum atque cohiberi.
Nam huius uitii naturam quidam senum eum philosophis disputans, qui eum pro simplicitate Christiana uelut rusticum crederent fatigandum, sub hoc. problematis figurans colore eleganter expressit: multis, inquit, creditoribus pater meus me dereliquit obnoxium. ceteris ad integrum soluens ab omni conuentionis eorum molestia liberatus sum, uni satisfacere cotidie soluendo non possum.
cumque illi ignorantes uim propositae quaestionis absolutionem eius precario postularent, multis, ait, uitiis fai naturali condicione constrictus. sed inspirante domino desiderium libertatis cunctis illis tamquam molestissimis creditoribus renuntians huic mundo et omnem substantiam quae mihi successione patris obuenerat a me pariter abiciens satisfeci atque ab eis sum omnimodis absolutus: gastrimargiae uero stimulis nullo modo carere praeualui.