Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
hi, inquam, feras quascumque fortiores [*](1 archem W tenit W1 3 haec om. 0 7 cottid. DX cotidiano W dirigens spicula...... §. 4 fin. sollicitudine uel om. W, uno folio in eius archetypo deperdito 8 cnrdis V 9 gemitam Y 10 meditationis Y indesenentea F1 indesinenter 0 11 extinction D\' in margine (em resectum) 12 spicial. V1 14 indnstrii intellezerit 0 16 emendari 0 18 rursum X simile D\' excepiat F1 19 adque VOP 20 spicial. V 22 mumf. 0 23 redditur D\'X infirmiorum D\'X: inflrmorum VO inflrmior D\'P cf. VII, 20 prontiorem V prumptiorem DP 24 faciat 0 27 inquam om. D\'0 )
quod nequaquam fiet. inpossibile namque est eum qui pro cordis sui emundatione sollicitus erga inpugnationem uitii cuiuslibet intentionem suae mentis armauerit, aduersus cetera quoque uitia generalem quendam horrorem et custodiam similem non habere. quo enim modo uel de illa qua absolui desiderat passione merebitur obtinere uictoriam, qui se indignum purgationis praemio aliorum facit contagio uitiorum? sed cum principalis nostri cordis intentio uelut specialem sibi pugnam aduersus unam exceperit passionem, pro ipsa orabit adtentius peculiari sollicitudine uel studio supplicans, ut eam diligentius obseruare et per haec celerem mereatur obtinere uictoriam.
hunc namque nos ordinem proeliorum exercere debere nec tamen de nostra uirtute confidere etiam legislator his docet uerbis: non timebis eos, quia dominus deus tuus in medio tui est, deus magnus et terribilis: ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim. atque per partes. non poteris delere eas pariter ne forte multiplicentur contra te bestiae terrae. [*]( 22 Dent. 7, 21-23 ) [*]( 1 neritatia Dl dirioris V 3 quas V 5 superati V adque VP nubis V1 6 perficta V1 8 inopinatu. D icto V 10 emendatione V 12 cnstudiam V 13 simelem F1 14 uictnriam V qui se...... 19 uictoriam om. D\', add. D1 in margine, quo resecto uerba uel studio supplicans.... nictoriam iam non leguntur 16 cordis nostri D\'X uelud D\'P sibi om. D\'X 17 exceperit D\'OPX: exciperet V exciperat P1 18 peculiare V D* vel V: ac OPX hac P* eam] cum V dilegentius VI 19 nictnriam V1 20 praeL W 21 legislatnr F1 docet.bis V 23 terribeles V 24 conspecto V 25 adque VOP )
Sed neque debere nos in eorum extolli uictoria similiter Monet: ne postquam comederis, inquit, et satiatus domus pulchras aedificaueris, et habitaueris in eis, habuerisque armenta et ouium greges, argenti et auri, cunctarumque rerum copiam, eleuetur cor tuum, et non reminiscaris domini dei tui, qui edniit te de terra Aegypti, de domo seruitutis: et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili.. Salomon quoque in Prouerbiis: si ceciderit inimicus tuus, noli gratulari: in subplantatione autem eius noli extolli, ne uideat dominus et non placeat ei, et auertat iram suam ab eo, id est ne perspiciens elationem cordis tui ab eius inpugnatione discedat, et incipias derelictus ab eo rursus illa quam per dei gratiam ante superaueras passione uexari.
non enim orasset propheta dicens: ne tradas, domine, bestiis animam confitentem tibi, nisi scisset propter inflationem cordis quosdam, ut humilientur, eisdem rursus uitiis quae uicerant tradi. quamobrem certos esse nos conuenit tam ipsis rerum experimentis quam innumeris scripturae testimoniis eruditos, nostris . nos uiribus, nisi dei solius auxilio fulciamur, tantos hostes superare non posse et ad ipsum cotidie summam uictoriae nostrae referre debere, ita super hoc quoque per Moysen [*]( 4 Deut. 8, 12-15 11 Provo 24, 17-18 (LXX) 18 Ps. 73, 19 ) [*]( 1 dabatque V conspecto F1 4 inquid VDOP satnratus D satiatus fueris domos pulcras 0 5 habetaueria F1 habitaberig D\' 6 armata Dx 7 cupiam V1 9 de ante terra om. V et de domo F 10 doctur F adque VP 11 terribfle D1 solomon VW* salamon OP >12 subplantionS V supplantationem W1 15 pepitiens V discedit D1 16 dereleetua F1 gratiam dei 0 17 profeta VO 18 besteis 0 20 rursum WXv 21 certus V1D1 22 scribturae V testem. F1 eruditus Dl 23 tantus F 24 et om. V summa I DO uicturiae F 25 mosen F mosen W )
neque enimpropter iustitias tuas et aequitatem cordis tai tu ingrederis, ut possideas terras earum: sed quia illae egerunt impie, te introeunte deletae sunt. rogo, quid apertius potuit dici contra perniciosam opinionem praesomptionemque nostram, qua totum quod agimus uel libero arbitrio uel nostrae uolumus industriae deputare P ne dicas, inquit, in corde tuo, cum deleu-erit eas dominus deus tuus in conspectu tuo: propter iustitiam meam introduxit medominusut terram hancpossiderem.
nonne his qui ocuios animae reeeratos et aures habent ad audiendum euidenter expressit: cum tibi prospere uitiorum carnalium bella successerint et uideris te de ipsorum caeno et conuersatione mundi istius liberatum, non tuae id uirtuti nec sapientiae prouentu pugnae atque uictoriae inflatus adscribus, credens te propter labores et studium tuum et arbitrii libertatem de spiritalibus nequitiis uel carnalibus uitiis obtinuisse uictoriam? quibus procul dubio in nullo penitus praeualere potuisses, nisi te domini conmuniaset ac protexisset auxilium.
Hae sunt septem gentes quarum terras egressis ex Aegypto filiis Israhel daturum se dominus repromittit. quae omnia secundum apostolum cum in figura contigerint illis, [*]( 1 Deut 9, 4-5 27 cf. I Cor. 10, 6 . ) [*](2 ea V eonspecto V 4 poesederem VP 7 poasedeas V P1 8 impietatem DtPX introeunte te DWP et Vulg. 9 per. nitioeam VDW 10 praesumt WO qua] quia D 12 inqaid VDWOP quum 0 deleueret V 14 poeeederem V 15 reseratus V1 16 expreeset V1 18 caeno DWP: oeno VO coeno X 19 uirtute F1 adque YP uictoriae V 22 obtenoime V1 D\'P uicturiam V 23 domine D1 25 haee Dl hec 0 haec P heę X1 26 filii VI israhel P: urhl W frhl 0 isrt rell. 27 contingerent VD\'P contingvrint D\' )
quod nero multo maioris numeri esse dicuntur, haec ratio est, quia plura sunt uitia quam uirtutes. et ideo in catalogo quidem dinumerantur septem nationes, in expugnatione uero earum sine numeri adseriptione ponuntur. ita enim dicitur: et deleuerit gentes multas coram te. numerosior enim eet quam Israhel carnalium passionum populus, qui de hoc septenario fomite uitiorum ac radice procedit.
exinde enim polluiant homicidia, contentionas, haereses, furta, falsa testimonia, blasphemiae, comesationes, ebrietates, detractationes, ludicra, turpiloquia, mendacia, periuria, stultiloquia, scurrilitas, inquietudo, rapacitas, amaritudo, clamor, indignatio, contemptus, murmuratio, temptatio, desperatio multaque alia quae conmemorare perlongum est. quae cum a nobis leuia iudicentur, quid de illis apostolus senserit [*]( 2 Dent. 7, 1-2. ) [*]( 1 scribta V ecripto W accepere V 4 hettheum DX chetteum W eettheun 0 gergeseum VDX gergeaaeum OP 5 amurraeum V auorreum D amorreum WPX chananeum DWPX cananeum 0 fereieum DWX 6 euehaeum V aeueum D aeuaeum WO rebosseum V iebuseum DOX maiores DP 7 numero D\' 8 usq (sic) D 9 internicionem V\'WO: internecionem V1 internit. DPX maiorea DlP 10 plnriora X 11 oataloco 0 denumerantur B1 12 nero... adscriptione om. V abscriptione D 13 dioetnr V 14 eet om. V est enim DO irt D isrhi W 15 septinario F1 16 hnmicidia V homieidium 0 post contentiones W solus addit inuidiae 17 heresis D1 hereses D\'WOX testem. V blatf. VO eommesationes WP comeasat. 0 commeasat. X 18 ebrietatis F1 detrectationes D detractiones WOPX mendatia VWX 20 mnrmor. DWP diaper. DWOP )
quod uero clamor sicut ira et indignatio et blasphemia condemnetur, eiusdem apostoli uocibus manifestissime perdocemur ita praecipientis: omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a uobis cum omni malitia, aliaque conplura his similia. quae cum sint multo maioris numeri quam uirtutes, deuictis tamen illis octo principalibus uitiis, ex quorum natura eas certum est emanare, omnes protinus conquiescunt ac perpetua pariter cum his internicione delentur.
de gastrimargia namque nascuntur comesationes, ebrietates : de fornicatione turpiloquia, scurrilitas, ludicra ac stultiloquia:. de filargyria mendacium, fraudatio, furta, periuria, turpis lucri adpetitus, falsa testimonia, uiolentiae, inhumanitas ac rapacitas: de ira homicidia, clamor et indignatio: de tristitia rancor, pusillanimitas, amaritudo, desperatio: de acedia otiositas, somnolentia, inportunitas, inquietudo, [*]( 1 I Cor. 10, 10 4 1. c. 9 6 Prov. 20, 13 (LXX) 7 Eph. 4, 19 12 Eph. 4, 31 ) [*]( 2 murmoraueritas JDl inquid VDWOP murmor. D 3 et ante de om. V 6 detractatione FP: detractione DWOX 7 et om. DP disper. DWO disperantes W 8 inpadititiae V xin V 9 omnes D\' in inmand.] immanditiae V 10 blasf. VO 11 praecipientes V1W1P1 13 blasf. VOX 14 maiores VDlP* 16 e W aemanere W\' 17 protenos F* internicione OP: internit. YDWX 18 comessationes 0 commesat. P cõmessat. X 19 furnic. F 20 fylargiria W mendatiam VDl WX 21 tarpilucri 0 aiolentia OX 22 rapicitas D clamur F1 23 disper. DWO 24 acidia VP somnul. F1 WO inpurtun. F1 )
fortior enim militat in membris nostris oblectatio carnalium passionum quam studia. uirtutum, quae non nisi sunima contritione cordis et corporis adquiruntur. si autem et illas innumerabiles hostium cateruas spiritalibus oculis contempleris, quas beatus apostolus enumerat dicens: non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus, et illud quod de niro iusto in nonagensimo dicitur psalmo: cadent a latere tuo mille, et decem milia a dextris tuis, liquido peruidebis, quod multo maioris sint numeri et ualidiores quam nos carnales scilicet atque terreni, quippe cum illis spiritalis atque aeria concessa substantia sit.
GERMANVS: Quomodo igitur octo sunt uitiaquaenos inpugnant, cum per Moysen septem dinumeratae sint gentes quae aduersantur populo Israheli, uel quemadmodum terras uitiorum conmodum nobis est possidere? .
SARAPION: Octo esse principalia uitia quae inpugnant monachum cunctorum absoluta sententia est. quae figuraliter [*]( 10 Eph. 6, 12 15 PB. 90, 7 ) [*]( 1 et curiositas W1 2 hereses DWOPX praeiumtio YO 3 uanitahm 0 4 blast. YO marmor. D1 detreotatio D detractio WOPX hee 0 6 fortior Y 8 suma Y summę D 11 nubis V 12 principatas et potestates DO 13 harum om. D 14 nequitia. (e eras.) W et OP caelist. Y 15 uero Y nonagisimo Dl nonageeimo D\'WOX nonageMimo P 16 decim YP milia] mt D 17 peraidetnr 0 aalidioris V1 18 acilecit F adque FOP aperit. Y 19 adqae YP aerea W aeria 0 21 mosen VW1 moisen W\' gentes dinumeratae sint D 23 conmodum 0: commodum reU. 24 serapion DIX 25 cunctorum om. D* )
et habemus iam contra has residuas septem gentes simili ratione conflictum, prima scilicet quae iam deuicta est minime conputata. cuius etiam terra in possessionem Israheli non datur, sed ut deserat eam perpetuo et egrediatur ab ea domini praeceptione sancitur. et idcirco ita sunt moderanda ieiunia, ut non necesse sit per inmoderationem continentiae, quae defectione carnis uel infirmitate contracta est, reuerti rursus ad Aegyptiam terram, id est pristinam gulae et carnis concupiscentiam, quam cum mundo huic abrennntiaremas abiecimus, quod figuraliter illi perpessi sunt, qui egressi in solitudinem uirtutum. rursus desiderauerunt ollas carnium super quas sedebant in Aegypto.
Quod autem illa gens, in qua nati sunt filii Israhel, non penitus extingui, sed tantummodo deseri eius terra praecipitur, hae uero septem usque ad internicionem iubentur extingui, haec ratio est, quod quantolibet spiritus ardore succensi heremum uirtutum fuerimus ingressi, uicinitate ac ministerio gastrimargiae et quodammodo cotidiano eius conmercio nequaquam. carere poterimus. semper enim in nobis edulii et escarum ut ingenitus ac naturalis uiuet adfectus, licet amputare superfluos eius adpetitus ac desideria festinemus: [*]( 4 cf. Dent. 7, 1 ) [*]( 1 gentilium V nocabolo D\'W 2 punnntur Vi 3 ualedissima D1W1 moses V moses W1O moises W1 4 loquaebabotur W1 6 uitium D\'W 7 iam om. V 8 post conflictum in DW cap. XVIJII incipit 10 posseesione W 11 senciatur W1 15 pistinam D cum] ut cum 0. I. m. 1 D 17 ingressi W 18 aegyptum DW(P\') 19 DW non distinguunt 21 haec D\'P hec 0 internitionem VDW 24 cottid. D conmertio V(D)O 26 uiuit VD2 27 adpetitos Dl )
de hac enim dicitur: et carnis curam ne feceritis in desideriis. dum huius ergo curae quam praecipimur non per omnia abscidere, sed absque desideriis exhibere, retinemus affectum, euidenter Aegyptiam nationem non ertinguimus, sed ab ipsa quadam discretione separamur, non de superfluis seu lautioribus epulis cogitantes, sed secundum apostolum uictu cotidiano indumentoque contenti.
quod ita figuraliter etiam in lege mandatur: non abominaberis . Aegyptium, quia fuisti incola in terra eius. necessarius enim uictus corpori non sine uel ipsius pernicie uel animae scelere denegatur. illarum uero septem perturbationum uelut omnimodis noxiarum de recessibus animae nostrae penitus exterminandi sunt motus. de his enim ita dicitur: omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a uobis cum omni malitia, et iterum: fornicatio autem et omnis inmunditia et auaritia nec nominetur in uobis, aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas.