Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

In tantum uero illum quem diximus abscessum et ut ita loquar desertionem dei beatus Dauid utilem esse cognouit, ut nequaquam orare maluerit, ne a deo in nullo penitus relinqueretur (hoc enim sciebat incongruum esse uel sibi uel humanae naturae ad quamlibet peruenienti perfectionem), sed temperari eam potius deprecatus sit dicens: non me derelinquas usque quaque, ac si diceret aliis uerbis: scio quod derelinquere soleas utiliter tuos sanctos, ut eos probes.

aliter enim ab aduersario temptari non possunt, nisi a te paulisper fuerint derelicti. et ideo non rogo ut numquam me derelinquas, quia non expedit mihi, ut non uel meam infirmitatem sentiens dicam: bonum mihi quod humiliasti me, uel exercitium [*]( _5 Bom. 9, 16 28 Ps. 118, 8 29 Ps. 118, 71 ) [*]( 1 dei om. 0 3 laborantes DVP1 7 numquam D\' 8 quam P * habundantia DP 9 set D\'O 10 dormientes OP 11 ftdque DP 12 inherciae W 13 etiam] eam W 14 conpossitionis D\'P 15 sabito om. 0 16 oUatioae 0 20 mallnerit D1W 23 Bit] est in rae. m. 2 D 24 dicerit D* 26 temptare Dl 28 mea D\' 29 est quod 0 quia Xv )

101
+ lon habeam proeliandi. quod sine dubio habere non potero. a mihi semper et indisrupte cohaeserit diuina protectio. solfultum namque me tua defensione temptare diabolus non audebit, illud obiciens et exprobrans uel mihi uel tibi, quod aduersus athletas tuos solet calumniosa uoce proferre: numquid gratis Iob colit deum? nonne nallasti eam, ac domum eius, uniuersamque substantiam eius per circuitum? sed magis peto ne me usque quaque deseras, quod Graece dicitur ἕως σϕόδϱα, id est usque ad nimietatem.

anantum enim mihi utile est si me paululum subrelinquas, ut desiderii mei constantia conprobetur, tantum noxium est si pro meritis ac delictis meis nimium me deseri patiaris, quia nulla uirtus humana, si diutius in temptatione tuo deseratur auxilio, sua poterit constantia perdurare et non protinus aduersarii uel potentia uel factione subcumbere, nisi tu ipse, qui es humanarum uirium conscius ac luctaminum moderator, non permiseris temptari nos super id quod possumus, sed feceris cum temptatione et exitum, ut sustinere possimus.

tale quid et in Iudicum libro super exterminatione gentium spiritalium quae aduersantur Israheli mystice legimus designatum: hae sunt gentes, quas dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israhelem, et haberent consuetudinem cum hostibus proeliandi, et iterum post pauca: dimisitque eos dominus, ut in ipsis experiretur Israhelem, utrum audiret mandata domini quae praeceperat patribus eorum per manum Moysi, an non.

quam utique pugnam non inuidens deus quieti Israhelis nec male eidem consulens, [*]( 5 Iob 1, 9-10 (LXX) 17 I Cor. 10, 18 21 Ind. 8, 1-2 24 1. c. 4 ) [*](1 pliandi D 3 diabulus D1P 6 colet D1 9 grece D WPX greci OX DW eccΦuΡΛ O: m. P 10 nimletate D1O 16 protenus D1 18 et] etba Xv. om. 0 21 mistiee WO hec O 22 dereliquid WP relisqaid O 28 nt habereat D\' 24 pliandi D 16 audirent P1v, 27 manu WO moai W 28 quietis OP. )

102
sed sciens esse utilem reseruauit, ut dum gentium semper istarum inpugnatione deprimitur, numquam se sentiret auxilio domini non egere, et ob id semper in eius meditatione et inuocatione persistens nec inerti otio solueretur nec bellandi usum et exercitia uirtutis amitteret. frequenter enim, quos non potuerunt aduersa superare, securitas et prosperitas deieoerunt.-

Hanc pugnam utiliter nostris quoque insertam membris etiam in apostolo ita legimus: caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus uero aduersus carnem: haec autem inuicem aduersantur sibi, ut non quaecumque uultis illa faciatis. habes et hic pugnam inuisceratam quodammodo corpori nostro dispensatione domini procurante. quidquid enim generaliter et sine aliqua exceptione omnibus inest, quid aliud iudicari potest nisi ipsi humanae substantiae post ruinam primi hominis uelut naturaliter adtributum : et quod uniuersis congenitum concretumque deprehenditur, quomodo non credendum sit arbitrio domini non nocentis, sed consulentis insertum?