Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
ad hunc igitur quem praediximus senem cum germanus suus intempesta nocte uenisset, inplorans ut de monasterio suo paulisper egressus ad euellendum bouem, quem caeno palustri eminus inhaerere flebiliter querebatur, ei esset auxilio, quia eum solus nequaquam posset eruere, abbas Apollo pertinaciter obsecranti: cur, ait, iuniorem fratrem nostrum, quem praeteriens propiorem quam me habueras, non rogasti? cumque ille eum mortem olim sepulti fratris oblitum et ex nimia continentiae ac solitudinis iugitate uelut inpotem mentis existimans respondisset: quemadmodum poteram de sepulchro eum qui ante annos quindecim obiit inuocare?
abbas Apollo: ignoras ergo, ait, me quoque ante annos uiginti huic mundo esse defunctum nullaque iam posse de huius cellae sepulchro quae ad praesentis uitae pertin.eant statum tibi conferre solacia ? quem in tantum Christus ab intentione mortificationis adreptae uel modicum ad extrahendum bouem tuum non patitur relaxari, ut ne breuissimi quidem momenti indutias [*]( 1 uero ad] uerum et BF deBtrictionis B1F1O 2 quantitate BF 3 appollo B & adque B\' aut FO haat Kl 6 propositi J5: profeetns relh 7 destrictionem BlFO 9 extorquit K1 14 coeno B 15 possit K appollo F 16 quur BFO frm (i. e. fratrum) B\'0\' 18 ille om. BF 19 nimiae BFO vel 0 inpotQ B 20 sepulcro OK 21 appollo B 22 ante om. B 23 esse] fuisse Kv posse de] possidere K1 sepnlcro OK 26 abreptae BlF arreptae B* OK 27 inducias β )
rimamini itaque nunc arcana pectoris uestri prudenterque conicite, an talem etiam uos iuxta parentes uestros districtionem mentis iugiter retentare possitis, cumque uos in hac animi mortificatione consimiles eidem senseritis, tunc demum scitote parentum fratrumque uiciniam uobis quoque similiter noxiam non futuram, ut scilicet eis quamuis in proximo constitutis uelut mortuos nos esse credatis, ita ut nec illos uestris foueri solaciis nec uos illorum sinatis obsequiis relaxari.