Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ABRAHAM: Nonnumquam mala ex bonis rebus sumi uidemus exempla. nam si eadem quis agere non eodem adfectu atque proposito aut dissimili uirtute praesumpserit, profecto exinde laqueos deceptionis ac mortis incurret, unde aliis aeternae uitae fructus adquiritur.

qUOd uie quoque manu fortis puer bellicosissimo giganti illi in certamine conparatus haud dubie pertulisset, si uirilibus atque fortissimis Saulis armis fuisset indutus, et de quibus aetas robustior innumeras hostium prostrauit cateruas, haec indubitatam primaeuo potuerunt inferre perniciem, nisi prudenti discretione congrua adulescentiae suae armorum genera delegisset et aduersus hostem taeterrimum non lurica et clipeo, quibus ceteros uidebat instructos, sed illis quibus ipse dimicare poterat telis [*](19 cf. I Reg. 17 ) [*](1 constriotionis K1 7 testimoniis Kc 8 uiciniam BFO quur BFO 9 tantopere a nobis (a om. K\') Kv uitari Kc 10 uia] ui B1 11 in om. Kxc 12 quedam Bl quur BFO 16 adque B1 17 laqueum Kv incurrit Kv 19 puer om. F 20 aut FO haut K1 uiribus K adque B\' saul.. O 21 et om. 0 et de om. K de om. v innumerabiles Kv 22 prostranit B11 prostrauisset B\'FO cateruas hostium prostrauisset Kv 24 adulisc. BlKl adolesc. B7K* deligisset B\' elegisset O* 25 deterrimum B teterrimum rdl. lurica Kl: lorica relZ. clippeo BF1 quibus.... 26 sed illis om. BF 26 ipse] ille 0 dimigare B1 )

682
fuisset armatus. quamobrem mensuram uirium suarum conuenit unumquemque. nostrum diligentius ante pensare atque ad eius modulum arripere quam libuerit disciplinam, quia, quamuis omnes utiles sint, tamen apta cunctis cuncta esse non possunt.

non enim quia bona est anachoresis, uniuersis eam congruam conprobamus: a multis enim non solum infructuosa, sed etiam perniciosa sentitur. nec quia institutionem coenobiorum uel curam fratrum sanctam atque laudabilem merito profitemur, idcirco ab uniuersis eam expetendam esse censemus. ita etiam xenodochii uberrimus fructus est, sed ab omnibus expeti sine patientiae non potest detrimento. proinde primum regionis uestrae atque huius inter se pensanda sunt instituta, deinde uires hominum iugi uel uirtutum uel uitiorum adsiduitate collectae diuersa inuicem lance trutinandae.