Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
et si uniuscuiusque uitii breui ac lubricae uoluptati contrariarum uirtutum merita conferantur, centuplo haec esse meliora multiplicata iucunditas adprobabit. centenarius enim numerus de sinistra transfertur ad dexteram, et licet eandem in supputatione digitorum figuram tenere uideatur, nimium tamen quantitatis magnitudine supercrescit. fiet enim ut qui haedi formam gerere uidebamur in laeua. ouis meritum translati consequamur ad dexteram.
nunc ad quantitatem earum rerum, quas pro contemptu mundialium commodorum nobis in hoc saeculo Christus restituit, transeamus, praecipue secundum euangelium Marci ita dicentis: nemo est qui reliquit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut filios aut agros propter me et propter euangelium, qui non accipiet centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in futuro saeculo uitam aeternam.
centuplam namque fratrum parentumue recipiet quanti- _tatem, quisque patris unius uel matris seu filii pro Christi nomine caritate contempta in omnium qui Christo deseruiunt dilectionem sincerissimam transit, pro uno scilicet tot incipiens habere patres fratresque, feruentiore ac praestantiore sibi affectione deuinctos. multiplicata etiam domorum atque [*]( 11 cf. Mt. 25, 83 15 Marc. 10, 29-30 ) [*]( 3 gaudii spiritalis OZv eorum 0 4 unicuique uitio Z1 5 breuis Z uolutatis 0 uoluptatis Z 6 centuplum Z haec om. Z 7 iocunditas FZ adprobauit F 8 ad Fr: a 0 in Zc 10 ędi 0 11 merita 0 13 mutidalium Z1 14 restituat 0 15 relinquid F reliquid 0 17 propter post et om. 0 accipiat Z et Vulgata 18 domus 0 20 saeculo futuro OZv et Vulgata 21 parentumque 0 22 quisque OZ: quisquis Fv 23 contemta F 24 transiit F unius Z incipiens habere F: inueniens OZv 26 adque 0 ) [*]( 45* )