Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

per Christi autem militiam nobilitatis nemo status calumniam commouere, nemo obscuritatem generis audebit opponere: quin potius illis ipsis uilissimae condicionis obprobriis, quibus confundi et dehonestari ceteri solent, Christi famuli gloriosius nobilitantur. quod euidentius in abbate Iohanne, qui in illa heremo quae Lyco oppido adiacet commoratur, possumus adprobare.

qui perobscuris maioribus natus ita pro Christi nomine uniuerso paene humano generi admirabilis factus est, ut eum ipsi quoque rerum praesentium domini, qui mundi huius atque imperii gubernacula retinentes etiam potentibus cunctis regibusque terrori sunt, uelut dominum uenerentur et oracula eius de tam longinquis regionibus expetentes imperii sui apicem et statum salutis bellorumque prouentus illius orationibus meritisque committant. [*]( 1 Ioh. 6, 38 3 Mt. 26, 39 ) [*]( 1 inquid FZ 4 seniores Fl seniorutn 0 5 imperio. Explicuerunt conlationes monachok F 6 pendit Z 11 persequutionum 0 13 despecabilis 0 14 conditione OZ 17 inponere 0 18 conditionis OZ oppropriis 0 20 ioanne 0 lico 0 22 pene OZ 24 adque 0 )

711

Tali beatus Abraham de inlusionis nostrae uel origine uel medella disputatione disseruit atque oculis quodammodo nostris cogitationum quas diabolus auctor ingesserat propalauit insidias nosque ad desiderium uerae mortificationis accendit, quo etiam multos, licet incompto haec omnia sermone digesta sint, credimus inflammandos. nam licet summorum patrum flagrantissimos sensus tepida eloquii nostri fauilla contexerit, plurimorum tamen algorem, qui remotis uerborum cineribus uiuacitatem latentium sensuum suscitare uoluerint, calefaciendum putamus.