Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
nos, inquam, nos esse manifestum est, qui semitas domini rectas ac leues prauis ac duris desideriorum cautibus asperamus, qui uiam regiam apostolicis ac propheticis silicibus communitam sanctorumque omnium atque ipsius domini uestigiis conplanatam amentissime [*]( 10 Hierem. 2, 18-19 22 Prov. 2, 20 (LXX) ) [*]( 1 retorquente F 3 nolumtatem 0 uoluntatum v 5 aogustias B 7 iocnnd. BF exsulantibus F ezultantibus BO 8 subcrescit 0: succrescit BF 10 iheremiam 0 prophete Bx 11 egipti BO 12 quum 0 assiriorum BO 13 arguit 0 increpauit B\'F 14 quoniam BF quia Or quam c fort. recte cf. XXIII, 9, 3. 16,1 15 relinquisse BF1 16 aput BO 19 io-. ounda BF 21 id om. 0 testatur 0 22 ambulauerint F ambulent 0 21 rectas domini F acturis B1 25 causis 0 quia 0 27 adque B, )
de talibus et alibi dominus per prophetam: oblitus est, inquit, populus meus, frustra libantes, et inpingentes in uiis suis, in semitis saeculi, ut ambularent per eas in itinere non trito. uiae enim secundum sententiam Salomonis nihil operantium stratae sunt spinis, fortium uero tritae sunt. et ita ab itinere regio deuiantes ad illam nJetropolim ciuitatem, ubi noster cursus indeclinabiliter semper debet esse directus, non poterunt peruenire. quod etiam Ecclesiastes satis significanter expressit labor, inquiens, stultorum adfligit eos, qui non cognouerunt ire in ciuitatem, illam scilicet Hierusalem caelestem, quae est mater omnium nostrum.
quisquis autem in ueritate huic mundo renuntians super se tulerit iugum Christi et didicerit ab eO cotidianis iniuriarum exercitiis eruditus quia mitis est et humilis corde, in cunctis temptationibus manebit semper inmobilis omniaque illi cooperabuntur ad bonum. uerba enim dei secundum Abdiam prophetam bona sunt cum eo, qui recte graditur, et [*]( 6 Prov. 22, 5 (LXX) 9 Hierem. 18, 15 12 Prov. 15, 19 (LXX) 17 Eccles. 10, 15 (LXX) 19 Gal. 4, 26 28 Mt 11, 29 24 Rom. 8, 28 25 Mich. 2, 7 ) [*]( 3 crurlbus cruciatibus BF 4 wtete* B 6 scurpiorum 0 prosternendi BPr: uulnerandi Ον triboli W 9 est BFO: est mei 9 inquid BFO 13 atrate et 14 trita B\' 16 potuerunt Z 17 satis om. Ż 18 adfliget 0 19 ciuitate illi P belestis B caclesti F 90 nostrorum 0 pottt ubBtrum At v cap. 26 incipit 22 cottid. Z 24 illic cooperabantttr B 16 ad FOZ: in B abdiam BFZ: micean 0 (immo errauit auctor) )