Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Fertur beatissimus Iohannes, cum perdicem suis manibus molliter demulceret, philosophum quendam ritu ad se uenatorio uenientem subito conspexisse. qui miratus quod uir tantae opinionis ac famae ad tam parua et humilia se oblectamenta submitteret, tune es, inquit, ille Iohannes; cuius fama insignis atque celeberrima me quoque summo desiderio tuae agnitionis inlexit? cur ergo oblectamentis tam uilioribus occuparis ? cui beatus Iohannes:

quid est, inquit, quod manu tua gestas ? at ille: arcus, inquit. et cur, ait, non eum tensum semper ubique circumfers? cui ille respondit: non oportet, ne iugi curuamine rigoris fortitudo laxata mollescat atque depereat, et cum oportuerit ut fortiora in aliquam feram spicula dirigantur, rigore iam per nimietatem continuae intentionis amisso uiolentior ictus non possit emitti.

nec nostri, inquit beatus Iohannes, animi te offendat, o iuuenis, tam parua haec breuisque laxatio, quae nisi remissione quadam [*]( 2 creditur retinere] interpolare creditur OfJv 4 pertinacitate /3 non ... 5 necessitatem om. 0 possit p 5 perficiendi K1 6 indnlgit Kx iocund. BFK* 8 post adquironda m U cap. 21 incipit abtissimam BFO 9 antiquam narrationem Kl fulgatam F1 10 beat. euangelista iohannes Οβν quum 0 suis om. Opx 11 phylosophum F: om. Opv ritu ad se] ad se habitu (abitu 0 habito K1) Οβν 12 uenatoris 0 14 inquid B\' OpJ: om. F 15 celeberrema Bx . 16 quur FO uilibus Οβν 17 inquid FF: om. Opc 18 at] cui 0 inquid \'Bl FK1Z: om. 0 quur 0 ait] inquid 0 eum ait non Z 20 curbamine B\'F\'0 coruamine Kl adque BI 21 qum 0 22 specula OKx iam om. OfSc 24 inquid BlFOKxZ iohannis Kl )

698
rigorem intentionis suae interdum releuet ac relaxet, inremisso uigore lentescens uirtuti spiritus, cum necessitas poscit, obsecundare non poterit.