Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
ubi cum ea qua ingressus est die secundum id quod conpererat ab unoquoque mercedem sui operis recepisset, ad uesperam uidens se grandem solidorum numerum conquisisse ad macellum laetus intendit, escas refectioni suae necessarias coempturus. quas cum coepisset magno solidorum pretio conparare, expensis in perexiguo uictu uniuersis quos adquisierat solidis ne unius quidem denarii domi. intulit lucrum cumque ita singulis diebus adquisitionem suam uidisset insumi, ut non solum nihil redigere, sed uix ipsam cotidianae substantiae necessitatem posset explere, apud semet ipsum recogitans, [*]( 1 macari 0: machari Kl macharii rell. iocundiwime BFК2 2 adquc B\' 3 medicinam 0§c 4 inquid B1FK1Z 7 cottidie /5 8 marsuppio B1FOK2: marsipio K1 marsupio BJZv 11 quod B1F1 12 inquid BFKlZ ero post inquit habet β, ante inquit v conperto dixit quamdiu ero hac 0 utrium F..._ 13 quum 0 bis 14 parcens Kl 16 illam urbem 0 19 uesperum 0 20 conquisisset OKl 21 coemturoa FO 23 in om. 0 24 domi om. βν quumque 0 ium fJ 26 cottid. /3 27 possit β aput 0 )
quod quamuis paruum uideretur et tenue, non mediocrem tamen summam iugi pariebat augmento. quaestuosior quippe fuit mihi ille nummorum quam iste solidorum imaginarius quaestus, ex quo non solum nihil exuberat quod recondatur, sed etiam uix ipsa cotidiani uictus necessitas sustinetur. et idcirco rectius nobis est hunc solitudinis huius tenuissimum fructum indisrupta iugitateaectari, quem nullae saeculares curae, nullae mundanae distentiones, nulla oeno- . doxiae ac uanitatis adrodat elatio, nullae sollicitudines diurnae necessitatis inminuant (melius est enim modicum iusto, super diuitias peccatorum multas), quam adfectare lucra illa maiora, quae etiamsi parta fuerint quaestuosissima conuersione multorum, necessitate tamen mundanae conuersationis et cotidianis distentionum deminutionibus absumentur.
melius namque est secundum sententiam Salomonis pugillus unus cum requie quam duo pugilli cum labore et praesumptione spiritus. quibus inlusionibus atque dispendiis omnes admodum infirmos necesse est inplicari, qui cum etiam de sua salute sint dubii ipsique adhuc magisterio atque institutione egeant aliena, ad conuertendos alios ac regendos diabolicis inlusionibus instigantur, quique etiamsi potuerint lucri aliquid ex quorundam conuersione conquirere, [*]( 13 Ps. 36, 16 18 Eccles. 4, 6 (LXX) ) [*]( 1 inquid BFOK.Z illamque Bx 3 quod] quo β adcresceret Οβ (ν) cottid. 0 6 mihi fuit βν 8 reoondam r Οβν cottid. a 9 auBtentur 0 11 difitensiones BF coenodoxiae codd. praeter 0 13 inmunuant Bl enim est β 16 conueraione v. conueraatione 00: om. BF multorum...... cap. 15, 3 id est irascibile desunt in Z, tmo folio deperdito 17 cottid. K distensionum BF deminut. 0: diminut. rett. adanmentor BFO 18 melius BF et cod. Amiat. melior OKv et Vulgatu salamonis B 19 quum bis 0 20 adque B\' 21 ammodum BF\' 23 adque B\' 25 connersatione 0 ) [*]( XIII. CBM. t. ) [*]( 44 )