Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

nec hac contentus sententia beatus Antonius maiorem insuper campum disputationis ingressus est, haec, inquiens, conuersatio atque hic tepidissimus status non hoc solo quo dixi te feriunt detrimento (licet id nunc ipse non sentias dicens quodammodo secundum illam Prouerbiorum parabolam: feriunt me, sed non dolui: et deluserunt me, ego autem nesciui, uel illud quod dicitur in propheta: et comederunt alieni robur eius, et ipse nesciuit),

quod scilicet diebus singulis mentem tuam pro casuum uarietate mutantes indesinenter ad terrena demergant, uerum etiam quod fructu manuum tuarum et iusta laboris proprii mercede defraudent, non permittentes te horum praebitione suffaltum [*]( 20 Prov. 23, 35 (LXX) 21 Osee 7, 9 ) [*]( 1 senem] uirum pv: cf. §. 2 anachoriticam BlFOl 2 pronuntiens Bl 4 eremo 0 5 percunctatur Zl qumque 0 7 absoluto p 8 glorieretur Bl 9 inquid BxFKlZ sodalis] scdalis i. e. secundalis 0 (supra script. a m. 2 fili) fili px 11 se rei (rei om, K\') participem /9 rei se part. v 12 senis p inquid BFOKlZ 15 ac B 17 adque B\' 18 te Οβν: efoebum BF 20 ferierunt BFO 22 robor β1 robor (robur man. 2) eius alieni B 24 dimergant B\'Fl demergunt βν 25 fructum B fructuum 0 iustam ... mercedem 0 26 defradent K defraudant Z\' te fraudant r - )

686
secundum beati apostoli regulam cotidianum tibi uictum tuis manibus praeparare, quem ille ultima Ephesiorum ecclesiae prinoipibus praecepta promulgans se etiam sanctis euangelicae praedicationis studiis occupatum non solum sibi, uerum etiam his qui erant erga ministerium suum necessariis obsequiis praepediti praebuisse se memorat dicens: ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministrauerunt manus istae.

quod tamen ut se fecisse pro forma nostrae utilitatis ostenderet, alibi ait: non otiosi fuimus inter uos, neque gratis panem ab aliquo manducauimus, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus. non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmet ipsos formam daremus uobis ad imitandum nos.