Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quarta atque uicensima ista conlatio abbatis Abraham Christo fauente procuditur, omnium seniorum traditiones atque statuta concludens: qua uestris orationibus consummata illorum uiginti quattuor seniorum, qui in sancta Apocalypsi coronas suas agno offerre dicuntur, numero mystice congruentes cunctarum promissionum nostrarum debitis nos credimus absoluendos. si qua proinde gloria hi uiginti quattuor seniores nostri ob institutionis suae meritum fuerint coronati, illi qui pro salute mundi immolatus est agno prostratis sunt capitibus oblaturi: ipse enim et illis tam eximium sensum et nobis qualemcumque sermonem, quo tanta profunditas promeretur, propter honorem nominis sui donare dignatus est. et necesse est ut ad auctorem bonorum omnium muneris sui merita referantur, cui hoc ipso debetur amplius quo magis soluitur.

igitur ad hunc Abraham inpugnationem cogitationum nostrarum anxia confessione detulimus, qua ad repetendam prouinciam nostram atque ad reuisendos parentes cotidianis animae aestibus urguebamur.\' hinc etenim nobis maxima desideriorum nascebatur occasio, quod tanta religione atque pietate parentes nostros praeditos recordabamur, ut eos nequaquam inpedituros nostrum propositum praesumeremus, hoc iugiter mente uoluentes, quod profectum magis ex illorum essemus adsiduitate capturi, nullaque nos corporalium rerum sollicitudine, nullis prospiciendi uictus distentionibus occupandos, illis adfatim omnem cum gaudio praebitionem nostrae necessitatis explentibus.