Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

cuius intuitu etiam ipsi apostoli, qui electionis merito bonitatem generis humani multis excesserant modis, mali esse dicuntur, domino ad eos ita loquente: si ergo uos, cum sitis mali, nostis bona dare filiis uestris, quanto magis pater uester qui in caelis est dabit bona petentibus se. denique sicut bonitas nostra supernae bonitatis intuitu in malitiam uertitur, ita etiam iustitia nostra diuinae conlata iustitiae panno menstruatae similis deputatur dicente Esaia propheta: sicut pannus menstruatae uniuersae iustitiae nostrae.

et ut aliquid adhuc euidentius inferamus, legis quoque ipsius praecepta uitalia, quae dicitur data per angelos in manu mediatoris, et de qua idem apostolus: itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum, si perfectioni euangelicae conferantur, minime bona diuino pronuntiantur oraculo. ait enim: et dedi eis praecepta non bona, et iustitias, in quibus non uiuent in eis. apostolus quoque ita noui lumine testamenti gloriam legis adfirmat obtundi, ut euangelici conparatione fulgoris nec glorificandam esse proclamet dicens: nam nec gloriosum est id quod [*]( 2 Mt. 7, 18 3 Mt. 12, 36 4 Mt 26, 21 7 Luc. 18, 19 10 Mt. 7, 11 16 Esai. 64, 6 19 G&L 3, 19 20 Rom. 7, 12 23 Bzech. 20, 25 (LXX) 27 II Cor. 3, 10 ) [*]( 1 theaaurum bonum nam et p 2 inquid BFOKlZ fructoB 0 3 bonos Zx bono] pono Kl 4 bone serue p 5 ait] est B 10 si] sic Kl cum 0 11 bona data dare B\'x 13 nostre Bl 16 esaya 0 prof. F 19 dicuntur β data BF: ordinata Οβν et Vulgata 20 quidem F et B s. I. m. 2: inquit (inquid K1) Οβν 26 ut eam Οβν glorificatam Οβν 27 pronuntiet βν : cf. cap. 6, 1)

645
glorificatum est propter excellentem gloriam.

quam conparatioDem etiam in parte contraria, id est in peccatorum meritis conpensandis scriptura conseruat, ut eos qui multo minus peccauerunt impiorum conlatione iustificet dicens: iustificata est Sodoma ex te, et iterum: quid enim peccauit soror tua Sodoma? et: iustificauit animam suam auersatrix Israhel, conparatione praeuaricatricis Iudae. ita igitur et uniuersarum merita uirtutum, quae superius conprehendi, cum per se bona atque pretiosa sint, tamen theoreticae claritatis conparatione fuscantur. multum etenim sanctos quamuis bonorum operum, terrenis tamen studiis occupatos a contemplatione sublimis illius boni retrahunt ac retardant.

Nam quis eripiens inopem de manu fortiorum eius et egenum et pauperem a diripientibus eum, quis conterens molas iniquorum et de medio dentium eorum rapinas extorquens in ipso intercessionis opere diuinae gloriam maiestatis quieta mente suspiciat ? quis alimoniam pauperibus subministrans aut aduenientium turbas beniuola humanitate suscipiens in eo temporis puncto, quo pro necessitatibus fratrum sollicita mente distenditur, inmensitatem supernae beatitudinis speculetur, et cum praesentis uitae angoribus curisque concutitur. futuri saeculi statum eleuato e terrenis contagiis corde prospiciat?