Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Quisquis itaque anamarteton, id est inpeccantiam naturae adscribit humanae, non inanibus uerbis, sed conscientiae [*]( 3 Mt. 6, 12 14 I. c. 18 Kccles. 7, 21 (LXX) ) [*]( 2 quae om. KZ\' 4 dimittemaH F1 6 indubitante F nua credere 0 7 tamque saperbia KlZr 8 potoit F 10 ignorantiae et 0 11 aliquos esse posse 0 12 atiua 0 13 cuum 0 14 quotidie 0 cottidie β 15 dicant B1F fingunt] fallant Οβν 17 ecleaiastes BK actos K1 20 peccauit ElF 21 unquam 0 inuenire 0 22 aalet 0 23 at] et Bl quotidie 0 cottidie β 24 quum 0 26 Kip XX B XX F XVIII OK1 anamartheton BFfJ anam.arteti (h era.) 0 corr. )
nam quantauis circumspectione unusquisque cor suum seruare contendat, numquam id secundum desiderium spiritus sui repugnante carnis condicione custodiet. quanto enim magis profecerit mens humana et ad sinceriorem contemplationis peruenerit puritatem, tanto se inmundiorem quasi per speculum suae puritatis inspiciet, quia necesse est ut, dum animus ad sublimiorem se extendit intuitum et maiora quam agit prospiciens concupiscit, illa in quibus est ut inferiora semper ac uiliora despiciat.