Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
sed quia se pro condicione fragilitatis humanae senserat captiuatum, id est abductum ad sollicitudines curasque carnales, quae lex peccati et mortis operatur, ingemescens super hac quam inuitus incurrerat lege peccati confestim recurrit ad Christum et praesentissima gratiae eius redemptione saluatur. quidquid ergo lex illa peccati, quae spinas et tribulos cogitationum curarumque mortalium naturaliter gignit, etiam in apostolici pectoris terra sollicitudinis germinarit, ista lex gratiae mox auellit. lex enim, inquit, spiritus uitae in Christo Iesu liberauit te a lege peccati et mortis.
Hoc ergo ineuitabile corpus est mortis, in quo perfecti quique qui gustauerunt quam suauis est dominus cotidie reuoluti sentiunt cum propheta quam malum sibi et amarum sit discedere a domino deo suo. hoc est corpus mortis, quod a caelesti eos intuitu retrahens ad terrena [*]( 8 1. c. 19 Rom. 8, 2 22 Ps. 33, 9 23 Hierem. 2,19 ) [*]( 1 quotidie 0 cottidie a 2 saepe om. β3 temporalium 0 5 per BFOr: in fJc 6 quotid. 0 cottid. β 9 de post nec om. 0 id est 0 de om. 0 conditione BZ, item infra 10 adque Bg 11 huins humane 0 18 ingemiscens B2F2K2 14 supra RF incurreret Kl 15 pretiosissima BF 16 quicquid Οβ2 peccati illa F 18 in om. 0 sollicitudines K\' germinaret BFKX germinaberit 0 19 inquid BFOIPZ 20 liberabit 0 te BF: me Οβν et Vulgata a peccati. lege (a eras.) F . 21 KSp XVII B XVII F iueuitale F quo BFr: quod OfJc 22 quique] quidem 0 gustauerint Kl quotidie 0 cottidie β 23 reuoliti K1 quum 0 )