Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

scimus quia non habitat in carne nostra. bonum, id est huius quam diximus theoriae atque puritatis perpetua iugisque tranquillitas, sed factum est in nobis istud pessimum ac lugubre diuortium, ut, cum mente legi dei seruire uelimus, numquam scilicet uolentes a claritate diuina dimouere conspectum, tamen carnalibus tenebris circumfusi quadam lege peccati ab eo quod bonum nouimus cogamur auelli, scilicet ad curas cogitationesque terrenas ab illa mentis celsitudine decidentes, ad quas nos lex peccati, id est illa sententia dei non inmerito condemnauit, quam primus delictor excepit.

et inde est quod beatus apostolus, cum apertissime fateatur ineuitabili se uel omnes sanctos peccati huius necessitate constringi, tamen neminem eorum ob hoc esse damnandum audenter enuntiat dicens: nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu. lex enim spiritus uitae in Christo Iesu liberauit me a lege peccati et mortis; id est cotidiana gratia Christi omnes sanctos suos ab hac lege peccati et mortis, in qua iugiter nolentes incurrere coguntur, cum remissionem debitorum suorum dominum deprecantur, absoluit.