Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

nam cum nobis esca ac potus uel minus uel tardius uel neglegentius ministratur, si gulae dominatione deprimimur, consequens est ut etiam iracundiae stimulis incitemur. et rursus uoluptuosis saporibus demulceri absque filargyriae peste non possumus, per cuius superfluos adparatus magnis luxuria gaudet inpendiis. filargyria uero, cenodoxia atque superbia et omnium multitudo uitiorum indiuidua societate iunguntur, atque ita unumquodque uitium, si uigere in nobis uel solum coeperit, etiam ceteris subgerit incrementa.

GERMANVS: Dispensatione dei credimus hanc quaestionem in medium fuisse prolatam, ut illud, quod uerecundia interrogandi fiduciam cohibente numquam potuimus edoceri, nunc oportunitate conlationis causaeque ipsius ordine prouocati sciscitari fiducialiter audeamus. si igitur eo tempore, quo accedi oportet ad sacrosancta mysteria, senserimus nos somnii inlusione pollutos, praesumenda est an uitanda illa salutaris escae sacrosancta perceptio?

THEONAS : Omni quidem industria, quantum in nobis est, [*](2 occupent BF01 5 duplicata BF 6 grastimargia F castrimargia B\'KI 7 honerosa BO 9 adque B 11 negligentius Fβ 12 guilae Fl0 deprimemur F depraemimur K1 14 filargiriae BO pilargiriae F 15 apparatos Bl lnzoria B*Z luxurię 0 fllargiriae B fllargiria F filargirie 0 filargyriae K1 16 oenodoxiae atque superbiae B\' 17 adque B 19 subgerit 0: suggerit rdl. 21 medio (J 24 quone Bl 25 misteria 0 . somni BO)

620
studere debemus, ut inmaculatam castimoniae puritatem illo uel maxime tempore teneamus, quo uenerandis adaistere optamus altaribus, et uigilantissima circumspectione praecauendum est, ne carnis integritas praecedente tempore custodita in ea praecipue in qua nos ad communionem salutaris conuiuii praeparamus nocte fraudetor.

ueram si hostis ille nequissimus, ut nobis caelestis remedii subtrahat medicinam, custodiae sopitae mentis inluserit, ita dumtaxat, ut nullo reprehensibili interueniente pruritu, nullo oblectationis contaminetur adsensu, sed egestionem aliquam pro natora per necessitatem conpulsam aut certe inpugnatione diaboli absque sensu uoluptatis elicitam ad inpedimentum nostrae sanctificationis obtenderit, possumus et debemus ad gratiam salutaris cibi confidenter accedere. sin uero nostro uitio haec fuerit egesta concretio, conuenientes conscientiam nostram illud apostolicum formidemus: qui manducauerit panem et biberit calicem domini indigne, reus erit corporis et sanguinis domini. probet autem se ipsum homo, et sic manducet de pane illo et de calice bibat.