Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

In hoc ergo ille homo, qui natus ex uirgine est, magna a cunctis qui ex utriusque sexus conmiitione producuntur distantia segregatur, quod cum omnes nos non similitudinem, sed ueritatem peccati in carne gestemus, ille non ueritatem, sed similitudinem peccati in uerae carnis adsumptione suscepit.

denique licet scriptum de eo in Esaia propheta Pharisaei apertissime meminissent, qui peccatum non fecit, neque doius inuentus est in ore eius, tamen ita similitudine carnis peccati fallebantur, ut dicerent : ecce homo uorax et potator uini, publicanorum et peccatorum amicus, et ad illum qui inluminatus fuerat caecum: da gloriam deo: nos enim scimus quoniam hic homo peccator est, et ad Pilatum: nisi esset hic homo peccator, non eum tradidissemus tibi.

huius igitur rei quae illi tantum singularis ac propria est aequalitatem sibi blasphemae superbiae crimine uindicabit, quisquis esse se sine peccato ausus fuerit profiteri. consequens enim est ut similitudinem carnis peccati et non ueritatem peccati habere se dicat.