Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
habebat carnis istius ueritatem, cam dormiret in naui. sed ne pariter nauigantes peccati similitudine fallerentur. surgens increpauit uentos et mare, et facta est tranquillitas magna. conmuni cum omnibus sorte peccato subditus uidebatur, cum diceretur de ipso: hic homo si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier tetigerit pedes eius. sed peccati non habuit ueritatem, quia blasphemam cogitationem arguens Pharisaei statim mulieris peccata dimisit.
peccatricem cum ceteris carnem gerere putabatur, cum uelut homo in mortis discrimine constitutus et inminentium suppliciorum terrore perculsus oraret: pater, si possibile est, [*]( 9 Marc. 6, 38 12 loh. 6, 6 14 cf. Ioh. 4, 7 sqq. 20 Mt. 8, 26 23 Luc. 7, 39 29 Mt. 26. 39 ) [*]( 4 hereticorum codd. 9 percancteretnr KZ\' qaed 0 13 eam βν ipse autem] ipM enim βν et Vulg.. 14 uelad B 17 illam] illa F 24 qualis BPOfI: qualis est Fl 25 plaaph. B blasf. K blasfemiam 0 26 fariaei K mulieri 0 27 cum ante ceteria om. F )
In hoc ergo ille homo, qui natus ex uirgine est, magna a cunctis qui ex utriusque sexus conmiitione producuntur distantia segregatur, quod cum omnes nos non similitudinem, sed ueritatem peccati in carne gestemus, ille non ueritatem, sed similitudinem peccati in uerae carnis adsumptione suscepit.
denique licet scriptum de eo in Esaia propheta Pharisaei apertissime meminissent, qui peccatum non fecit, neque doius inuentus est in ore eius, tamen ita similitudine carnis peccati fallebantur, ut dicerent : ecce homo uorax et potator uini, publicanorum et peccatorum amicus, et ad illum qui inluminatus fuerat caecum: da gloriam deo: nos enim scimus quoniam hic homo peccator est, et ad Pilatum: nisi esset hic homo peccator, non eum tradidissemus tibi.