Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
temptatus est secundum similitudinem nostram, cum uerberatus flagris, cum alapis caesus, cum sputamentorum horrore respersus est, cum ad extremum pertulit ornois exquisita supplicia. sed nullis non dicam umquam contumeliis, uerum ne suppliciis quidem ad tumorem uel leuissimae indignationis inpulsus est, qui in patibulo constitutus misericorditer proclamauit: pater, ignosce eis: non enim sciunt quid faciunt.
Quemadmodum uero et illud accipietur, quod eum apostolus in similitudine carnis. peccati uenisse commemorat, si etiam nos nullius peccati labe pollutam habere possumus carnem? nam et hoc de illo, qui solus est absque peccato, tamquam singulare memoratur: misit deus filium suum in similitudine carnis peccati, quia ueram atque [*]( 4 Mt. 4, 10 12 Ioh. 6, 15 21 Lnc. 23, 34 26 Rom. 8, 3. ) [*]( 2 diabulo BF 3 adque B uanitas BFO: nequitia §v 4 retro otn. B2Οβ et Vulg. 5 est BFK: est enim OZx et Vulg. 7 fraudolentis soggestionebus Z auggessionibnB 0 8 subsiatere K Z1 resistere Zx 10 ab ipso oblatum βν 15 fragris F* 16 alapis BFO: palmis *βν sputam̃torum B1: sputorum rell. ν 18 umquam non dicam βν 20 quia Ofiv 22 accipitur 0 28 apoetolos F\' Bimilitudinem BFO 24 nutla βν laue F 27 similitudinem 0 adque B1. )
similitudo eDim non ad carnis ueritatem secundum pranum quorundam haereticorum sensum, sed ad peccati est imaginem referenda. erat enim in ipso uera quidem caro, sed absque peccato, similis scilicet peccatrici. illud siquidem ad humanae substantiae pertinet ueritatem, hoc uero ad uitia refertur et mores.