Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

non ergo Christus ad illa uirtutum excelsa fastigia praecepti quemquam necessitate constringit, sed liberi arbitrii prouocat potestate et salubritate consilii ac desiderio perfectionis accendit. ubi enim praeceptum, ibi necessitas, consequenter et poena. custodientes uero haec, ad quae praefixae legis seueritate coguntur, poenam potius quae ab illa intentabatur effugiunt quam mercedem aut praemia consequuntur.

Itaque sicut fortes ad sublimia atque praecelsa euangelicus sermo sustollit, ita non patitur infirmos ad ima demergi, perfectis quidem tribuens beatitudinis plenitudinem, ueniam uero inpertiens fragilitate superatis. lex enim consummantes praecepta sua in utriusque meriti uelut quodam meditullio conlocauit, quantum a transgressorum damnatione secernens, [*](6 Eph. 4, 13 ) [*](3 potius omnes 0 4 ad gratiam (gratia 0) BFO: et gratia Kv hii codd. perfectionem B1F1 5 non] non enim Kl 7 fulgorem B1F1 maiore 0 9 nec in B\'F addicuntur BF abdicantar 0 10 plectnntar B* 11 illam F1 12 proaocant potestatem B1F et ad salabritatem BF 13 ac del. B* 14 post necessitas addunt OKv: et ubi necessitas, ibi et dififcaltas, ubi difficultas, ibi et (et om. 0) neglegentia (neglig. KI), ubi neglegentia (neglig. Z), ibi et (et om. 0) peccatum, abi peccatujn (ibi add. 0) uero OK: uerba BF 15 ad quae К2v: atq; BFOK1 legis prefixae 0 leneritatem F potius OK: illius BF 17 conaecuntur 0 18 VI om. B \' 19 sustulit 0 sustollet K1 dimergi 0 20 beatitudinem B1F 21 fragilitate superatis BF O: fragilitati Kc infirmitate superatis r consumantes BF). [*](37* )

580
tantumseparans a gloria perfectorum. quod quidem quam infimum quamque miserabile sit, uel ex praesentis uitae statu et conparatione perspicite, in qua miserrimum ducitur, si hoc tantum quis studeat ac laboret, ne reus tantummodo inter honestos homines et non etiam locuples et honorabilis et gloriosus habeatur.

Quamobrem in nostra hodie situm est potestate, utrum sub euangelii gratia an sub legis uelimus terrore consistere: cuilibet enim parti pro qualitate actus sui unumquemque necesse est adgregari. nam aut supergredientes legem suscipit Christi gratia aut certe inferiores uelut debitores suos sibique obnoxios lex retentat. reus namque legalium praeceptorum nequaquam euangelicam perfectionem ualebit adtingere, quamuis Christianum se et domini gratia liberatum inaniter glorietur.