Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
GERMANVS : Quia non potest fallax haec apostoli esse sententia, quae securitatem non solum monachis, sed etiam omnibus Christianis generaliter repromittit, nimium nobis uidetur obscura. cum enim cunctos qui euangelio credunt a iugo et dominatione peccati liberos atque alienos esse pronuntiet, quomodo paene in omnibus baptizatis uiget dominatio peccatorum secundum sententiam domini qua ait: omnis qui facit peccatum seruus est peccati?