Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
ita igitur etiam nos oportet, cum fuerimus ad huiusmodi cogitationes pestifera recordatione deducti, raptim ab earum contemplatione discedere et implere illud quod a Salomone praecipitur: sed exili, inquit, noli demorari in loco eius, neque intendas oculum tuum in eam, ne uidentes nos angeli inmundis ac turpibus cogitationibus inuolutos non possint de nobis [*]( 21 Prov. 9, 18 (LXX) ) [*]( 1 etiamsi O2βυinrepserit Οβυ2 excludatur 0 retrahet 0§ 4 faetore p: foetore B fetore FO 5 nitiore F 6 eine βυ8 snbripiat BFO putridinis K1 contagione 0 9 tetro codd. fetore BFO foetore p oirtntem B1 10 flagrantiam B β fraglantiam FO odoria boni B 12 reailienda BlF 14 quia 0 contraotu 0 15 inhonestate B1β1 16 inpudendae β(c) 17 uoluntatis P 18 praeeuntiam F enadit β 19 ad 0: ab BF in β cogitatione 0 recordationis BF 20 recordatione] cogitatione BF (scribendum puto: ad huiusmodi recordationie peatiferas cogitationes) 21 solomone 0 sed om. BFO eiilii Fl exsili K2Z1 22 inqUid FO infigas K infi*gas Z 24 captationibuB β possent K1 )
inpossibile namque est mentem bonis cogitationibus inmorari, cum principale cordis ad turpes atque terrenos intuitus fuerit deuolutum. uera eet enim illa Salomonis sententia: oculi tui cum uiderint alienam, os tuum tunc loquetur praua, et iacebis tamquam in corde maris, et sicut gubernator in magna tempestate. dices autem: feriunt me, sed non dolui, et deluserunt me, ego autem nesciui.
dereliotis ergo non solum turpibus, sed etiam terrenis cogitationibus uniuersis erigenda semper est ad caelestia nostrae mentis intentio secundum saluatoris nostri sententiam: ubi enim ego sum, inquit, illic et minister meus erit. solet enim frequenter accidere, ut dum uel suos uel aliorum lapsus imperitorum quispiam miserantis retractat affectu, ipse etiam subtilissimi teli uoluptario perstringatur adsensu et initium sub specie pietatis exortum obsceno ac noxio fine concludat: sunt enim uiae quae uidentur apud homines rectae, nouissima autem earum uenient in profundum inferi.