Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
cordis mei quodsi uerecundia retrahente reuelare ea coram hominibus erubescis, illi quem latere non possunt confiteri ea iugi supplicatione non desinas ae dieen ei : iniquitatem meam ego agnosco: et peccatum meum coram me est semper. tibi soli peeenni, et malum coram te feci, qui et absque ullius uerecundiae pnblieatione curare et sine inproperio peeeato donare consueuit. post istud quoque tam promptum certumque subsidium aliud quoque adhuc facilius largita nobis est diuina dignatio ipsamque remedii opem nostro conmisit arbitrio, ut indulgentiam nostrorum scelerum pro nostro praesumamus affectu dicentes ei : dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
quisquis igitur ad indulgentiam snoram criminum desiderat peruenire, istis semet ipsum aptare studeat instrumentis. neminem obdurati cordis peruicacia a remedio salutari et fonte tantae pietatis auertat, quiaetiamsi haec omnia fecerimus, non erant idonea ad expiationem scelerum nostrorum, nisi ea bonitas domini clementiaque [*]( 6 Ps. 81, 5 (LXX) 8 1. c. (LXX) 11 Pa. 60, 5-6 20 Mt 6, 12 ) [*]( \'1 conquireris B1K 2 karitatis 0 3 salutem B1 saltem B2 FO 5 summissus OK2 6 cognitum tibi 02K2Zυ 7 confeuionem βυ 8 illud BFO1: illud confidenter 02βυ 10 quem] quidem B1 11 snbplie. B ei om. βυ 12 cognosco βυ 18 coram (ένώπιον) BFO: contra β υ 16 promptum B1K1 21 debita debitoribus F 22 desederat K1 28 neminem BFO: nec βυ obtarati BF 24 et fonte B\'FO: et fontem Bl fontem βυ )
ad hunc igitur quem praediximus statum quisque contenderit, satisfactionis gratiam cotidianis ieiuniis et mortificatione cordis et corporis adsequetur, quia, sicut scriptum est, sine sanguinis effusione non fit remissio. nec inmerito. caro enim et sanguis regnum dei possidere non possunt. et ideo quisquis ab huius sanguinis effusione gladium spiritus, quo est t uerbum dei, uoluerit inhibere, absque dubio illa Hieremiae maledictione plectetur: nam maledictus. inquit, qui prohibet gladium suum a sanguine.