Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Cum igitur post non longum tempus nos quoque Aegyptum petere sanctae institutionis desiderium conpulisset, summo cum affectu ac desiderio perquirentes tanta eius sumus gratia atque humanitate suscepti, ut nos tamquam pristinos syncellitas etiam cellulae suae. quam in extrema horti sui parte construxerat, honoraret hospitio.

abi eum satis ardua atque praecelsa cuidam fratri monasterii regulam subeunti coram omnibus in synaxi fratribus praecepta tradidisset, quae in quarto ut diximus institutionum libro quanta potui breuitate conplexus sum, tam inconprehensibilia nobis., tam mirifica uerae abrenuntiationis culmina uidebantur, at nullo modo illuc humilitatem nostram crederemus posse conscendere.

igitur desperatione deiecti et ipso etiam uultu intimam cogitationum amaritudinem non celantes ad beatum senem satis anxia mente recucurrimus: cui protinus causam tantae maestitudinis inquirenti abba Germanus grauiter ingemescens ita respondit.