Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Quapropter studendum nobis est, ut uirtutum potius adpetitu et desiderio regni caelorum quam noxiis uitiorum recordationibus nosmet ipsos ad conpunctionem laudabilem prouocemus, quia necesse est tamdiu quempiam pestilentissimis cloacae faetoribus praefocari, quamdiu super eam stare uel caenum eius uoluerit commouere.
Nouerimus autem nos, ut saepe diximus, tunc demum pro praeteritis satisfecisse peccatis, cum ipsi motus atque [*]( 1 Ps. 128, 8 4 Prov. 23, 33-35 (LXX) 12 Ioh. 12, 26 17 Prov. 16, 26 (LXX) ) [*]( 2 menti ex mentis F cogitationis BlF 5 aliena BFO loquitur B 7 dicis 0 8 fsriont (τύϰτουσι) KZ1: ferierunt B FOZ2υ et otn. 0 delisenmt BlF 10 uniaenis emendati semper ad celestia nre mentis intentio dirigatur 0 est semper βυ. 12 inquid FOK* 14 vel ante snos om. BFO\' lapsos B\' 16 uoluntario BF prestringatur 0 17 obsooeno F 18 aput; B apnht 0 10 est nobis βυ 21 adpetitn OK1: app. rell. 24 fetoribus BFOK.Z foei K2 supra Οβυ 26 canam BO )
et rursum si in periurium ant furtum aut homicidium auti blasphemiam pecuniarum desiderio atque amore corruptus incurrit, materiam auaritiae inlectricem suae deceptionis abscidat: si in iracundiae uitium superbiae passione conpellitur, adrogantiae ipsius fomitem summa humilitatis uirtute coDuellat. et ita ut unumquodque peccatum possit extingui, causa atque occasio per quam uel ob quam admissum est debet primitus amputari. isto enim curationum remedio ad obliuionem quoque admissorum criminum sine dubio peruenitur.