Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

MOVSES: Vtraque uno modo ac sollicitudine pari conuenit obseruari. nam et mensuram cibi causa continentiae [*]( 1 saturitate (turi in ras. m. 2) D beniamen D1 2 cottidifr X puamatia D1: paximatia D2WO pazmatia X, item infra 4 malluit W semper] rem p D1 6 quatuor D 7 eaturitate frueretnr et eras. in D gauderet et Xc explecione D1 8 quodamodo W obntinatia 0 vt uid. pertinatia W OX 10 quale W1 terminarit TP0: terminaret DWIX 11 berimo D1 12 eeeuli DX sc1 W 0 18 cawus 0 signatl (ad m ras. % lift. m. 2) D 14 docuit (nit in ras. m. 2) D doeet 0 16 nec X zaboli (z in ras.) D quidem...inlusione om. 0 17 decepi D* 19 custodire Dl nam om. 0 20 istatiooe 0 21 est om. 0 . obteetu Wl 24 moses D* WOX\' hac D(O) 25 cybi D )

64
ac puritatis cum omni scrupulo custodire debemus et humanitatem atque adhortationem aduenientibus fratribus caritatis obtentu similiter exhibere, quia satis absurdum est, ut fratri, immo Christo mensam offerens non cum eo cibum pariter sumas aut ab eius refectione te facias alienum.

itaque in neutra parte reprehensibiles inueniemur, si haec a nobis consuetudo teneatur, ut hora nona de duobus paxamatiis, quae nobis canonica mensura iure debentur, uno paxamatio praelibato aliud huius expectationis gratia in uesperam reseruemus, quem si superuenerit quispiam fratrum cum ipso pariter insumamus, nihil consuetudini solitae amplius adiungentes. et hac dispensatione nequaquam nos fratris contristabit aduentus, qui nobis debet esse gratissimus. siquidem ita ei exhibebimus humanitatis obsequia, ut nihil a rigore continentiae relaxemus. si uero nullus aduenerit, hunc quoque uelut de canonico modo debitum nobis libere praesumemus.

qua parcitate nec stomachus uespere poterit adgrauari, quippe hora nona uno paxamatio iam praemisso: quod plerumque his, qui districtiorem abstinentiam se tenere credentes totam refectionem ad uesperam differunt, euenire consueuit. nam recens escae perceptio tam in uespertinis quam in nocturnis orationibus tenuem leuemque sensum non sinit inueniri. ideoque commodum satis et utile hora nona refectionis tempus indultum est, in quo reficiens monachus non solum in nocturnis uigiliis leuis ac uacuus, uerum etiam in ipsis uespertinis sollemnitatibus digesto iam cibo inuenietur aptissimus. [*]( 1 scrupalo Dx scripnlo 0 2 adque D\' adhortationem D: adhorationem W orationem 0 ..hortationem X conf. Instit. V, 25 I 4 oybum D 7 de 001. 0 paiamatis D\': paiimatiis D\'WO paxmatis X 8 debetur 0 paximatio D\'WO paxmatio X 9 aliut 0 alium X 10 quem] sic DWOXv 12 numquam D corr. 14 humanitates D* 16 sthomacns 0 17 nna Dl paximatio D\'WO paxmatio X 18 destrict. W 19 refeccionem D 20 diferunt ex deferunt WX 22 inuenire Dt 23 refeccionis D 24 in post solum om. W 25 soliempnitatibus W 26 cybo D abtissimns 0 )

65
Talibus nos sanctus Moyses geminae institutionis epulis4 saginauit, non solum discretionis gratiam atque uirtutem praesenti eruditione uerborum, sed etiam abrenuntiandi rationem et destinationem finemque propositi ante acta disputatione demonstrans, ut quod ante feruore tantum spiritus ac zelo dei clusis quodammodo oculis sectabamur, luce clarius aperiret faceretque sentire quantum a puritate cordis et directionis linea fuissemus id temporis euagati, quippe cum etiam omnium uisibilium in hoc saeculo artium disciplina absque destinationis ratione subsistere ac sine contemplatione certi finis adtingi omnino non possit. [*]( 1 moees D moBes WO 2 adque JD1 4 diBtinat. W 5 femorg D 6 clusis W1: clausis DW2O quodamodo W sectetamur DI 7 a oм. W directionis D1WOr: disoretionis D2c 9 seculfr D distianationisDW1 11 possii. Expliciunt conlationes abbatis moysi prima et secunda de diJcretione. Iucip conlato sic) abbatis pafnitIIIII de tribus abresnuntiationibus. Incipt cap de awd eonl. D Explicit abbatis mosi conlatio secunda de disoretione W Explicit eonlatio abbis mosi sm de discretione. Incipit conlatio abKis minuntii de tribua abrenuntiationis (lie) monacorum. Capitula eius 0 Eiptic secunda conlat abbatis moysi de discretione. Incipiunt capitula de abbatis pafnutii c̃lāt. X ) [*]( XIII. Can. t. )
66