Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
tria sunt in Aegypto genera monachorum, quorum duo sunt optima, tertium tepidum atque omnimodis euitandum. primum est coenobiotarum, qui scilicet in congregatione pariter consistentes unius senioris iudicio gubernantur: cuius generis maximus numerus monachorum per uniuersam Aegyptum commoratur. secundum anacboretarum, qui prius in coenobiis instituti iamque in actuali conuersatione perfecti solitudinis elegere secreta: cuius professionis nos quoque optamus esse participes. tertium reprehensibile Sarabaitarum est. de quibus singillatim per ordinem plenius disseremus.
harum igitur trium professionum ut diximus fundatores primum debetis agnoscere. nam profecto ex hoc ipso uel odium professionis illius nasci poterit quae uitanda est uel eius desiderium quae sequenda, quia necesse est unamquamque uiam ad illum finem suum pertrahere sectatorem, ad quem auctor ipsius inuentorque peruenit.
Itaque coenobiotarum disciplina a tempore praedicationis apostolicae sumpsit exordium. nam talis extitit in Hierosolymis omnis illa credentium multitudo, quae in Actibus apostolorum ita describitur: multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. possessiones et substantias uendebant, et diuidebant ea omnibus prout cuique opus erat. et iterum: neque enim [*]( 22 Act. 4, 82 25 1. c. 2, 45 27 1. c. 4, 34-35 ) [*]( 1 desiderat F efficatios FR 2 quam 0 4 segyptam F1 obtima OR 6 idque B omnis modis F1O 6 coenobitarum OR2 coenobiorum K 9 anachorit. F 10 eligere K1 18 disseramus KI 16 sequenda est F 18 pemenerit OR c 19 non distinguit K coenobitarum B (non 0) 20 ezstitit K 21 hierusolymis F geraBolimis B hierosolimis K ihrflm 0 22 discribitur OBK 23 cor unum Rν _24 possidebant 0 possedebat RK1 aliquit Bl dicebant FO - 27 prout ORK: etiam ut F )
talis, inquam, erat tunc omnis ecclesia, quales nunc perpaucos in coenobiis inuenire difficile est. sed cum apostolorum excessu tepescere coepisset credentium multitudo, ea uel maxime quae ad fidem Christi de alienigenis ac diuersis gentibus confluebat, a quibus apostoli pro ipsis fidei rudimentis et inueterata. gentilitatis consuetudine nihil amplius expetebant nisi ut ab inmolaticiis idolorum et fornicatione et suffocatis et sanguine temperarent, atque ista libertas quae gentibus propter infirmitatem primae credulitatis indulta est etiam illius ecclesiae perfectionem quae Hierosolymis consistebat paulatim contaminare coepisset, et crescente cotidie uel indigenarum numero uel aduenarum primae illius fidei refrigesceret feruor, non solum hi qui ad fidem Christi confluxerant, uerum etiam illi qui erant ecclesiae principes ab illa districtione laxati sunt.