Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Quamobrem si uos quemadmodum credimus dei causa ad aemulationem nostrae agnitionis adtraxit, omnibus institutis, quibus illic primordia uestra praeuenta sunt, penitus abdicatis quaecumque seniores nostros agere uel tradere uideritis summa humilitate sectamini. neque uos moueat aut ab imitatione diuertat ac retrahat, etiamsi uobis ad praesens alicuius rei uel facti ratio uel causa non liqueat, quia eos, qui bene de cunctis ac simpliciter sentiunt et uniuersa quae a senioribus tradi geriue perspexerint fideliter imitari magis quam discutere student, per operis experientiam etiam scientia rerum omnium subsequetur.
ceterum numquam rationem ueritatis intrabit, quisquis a discussione coeperit erudiri, quia uidens eum inimicus suo potius quam patrum iudicio confidentem facile in id usque propellet, ut etiam illa quae maxime utilia atque saluberrima sunt superflua ei uideantur ac noxia, atque ita praesumptioni eius callidus hostis inludet, ut inrationabilibus definitionibus suis pertinaciter inhaerendo hoc solummodo sibi sanctum esse persuadeat, quod rectum atque iustissimum suae tantum obstinationis errore censuerit.