Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
nam beatum Ioseph pietas conpulit, ut falsum fratribus crimen etiam cum obtestatione regiae salutis inpingeret dicens: exploratores estis: infirmiora terrae uenistis inspicere, et infra [*]( 12 II Cor. 12, 2-4 27 Gen. 42, 9 (LXX) 28 1. o. 16 (LXX) ) [*]( 2 diindicare T 4 posset TlOv 8 potuerant Πϒυ9 iactantia nODe uanitatie enarrare n 10 nos etiam TO 12 personam 2 18 extra corpore Π1 14 iecit 27 15 qui 2 16 paradyso F paradisam Tv 18 nulla distinctio in T 22 milterii TITO eiaminatione Πυ ezanime 0 23 assnmsisse S adsnmsisse 0 26 obstinatione 77 )
non ergo tam reprehensibile fuit metum fratribus incussisse mendacio quam sanctum atque laudabile occasione ficti periculi inimicos ac uenditores suos ad salutarem paenitentiam conpulisse. denique cum grauissimae insimulationis urguerentur inuidia, non illius quod falso obiciebatur, sed anterioris criminis conscientia frangebantur, dicentes ad inuicem: merito haec patimur, quia peccauimus in fratrem nostrum, quia despeximus tribulationem animae eius, cum rogaret nos, et non audiuimus eum: propter hoc uenit nobis omnis tribulatio haec. quae quidem confessio non solum apud fratrem in quem inpia crudelitate peccauerant, uerum etiam apud deum humilitate saluberrima tantum eorum facinus, ut credimus, expiauit.
quid Salomon, qui perceptum a deo sapientiae donum in primo iudicio suo non nisi adsumptione mendacii declarauit? nam ut ueritatem quae muliebri mendacio tegebatur exculperet, etiam ipse mendacii utique astutissime excogitati usurpauit auxilium dicens: adferte mihi gladium, et diuidite infantem [*]( 14 1. c. 21 (LXX) 26 III Beg. 3, 24-25 ) [*]( 1 inquid TO ez uobis T Vulg. fratrum 77 . 2 custodiemini JITOv 4 pro 771 faraoais II 7 inopie periculo 2 10 quem Π1 aancta atque laudabili T facti 77\' 12 conpulisset 2 graniuime 2 urgerentur 77T 13 falsum T 16 dispeximna 77T* 17 et] nt 0 audiremus ΠϒΟ1. 18 in nobis 0 19 aput 2IIO impi.e (a eras.) 77 20 aput 20 apnd deum om. 77c 21 salamon ΣΠ 22 qai om. 0 28 assnmtione 2 24 mulieris 77c ezsculperet T ezcnlpe sed 0 ipse etiam Σ1; transposuit eadem manus 25 mendacio 77 aBtutissimae 77\' auzilio 2 26 afferte 2 )
proinde nec debere nec posse nos uniuersa conplere quae uel cum quiete animi uel conmotione decernimus, etiam aliis scripturarum testimoniis copiosius sdocemur, quibus uel uiros sanctos uel angelos uel ipsum omnipotentem deum ea quae definierant frequenter legimus inmutasse. nam beatus Dauid cum iuris iurandi definitione decreuit dicens: haec faciat deus inimicis Dauid, et haec addat, si reliquero de omnibus quae pertinent ad Nabal usque mane, mingentem ad parietem.