Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
et ut ad sublimiora adhuc ascendamus exempla, decumbentem in lecto regem Ezechiam grauique aegritudine laborantem ex persona dei Esaias propheta adorsus est dicens: haec dicit dominus: dispone domui tuae, quia morieris tu, et non uiues. et conuertit, inquit, Ezechias faciem suam ad parietem, et orauit ad dominum, et dixit : obsecro domine, memento quaeso quomodo ambulanerim coram te in ueritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis, fecerim. etfleuit Ezechias fletu magno. post quae rursus dicitur ad eundem: reuertere, et dic Ezechiae regi Iuda dicens: haec dicit dominus deus Dauid patris tui: audiui orationem tuam, uidi lacrimam tuam: et ecce adiciam super dies tuos quindecim annos: etdemanu regis Assyriorum liberabo te, et ciuitatem hanc protegam propter me, et propter Dauid serum meum.
quid euidentius hoc testimonio, quo misericordiae ac pietatis intuitu mauult dominus suam cassare sermonem et a praestituto mortis termino quindecim annis uitam precantis [*]( 12 IV Beg. 20, 1-8 (LXX) (EAi. 88, 1-6) 20 1. c. &-6 (LXX) ) [*]( 1 si T immutasse X 2 conprobabantur Σ 3 nolominibus Σ1 5 subiacere T 7 promtuo ΣΟ prumptum Tl quodcumque X 8 aut] hac 0 11 regem om. T 12 eseias Σ esayas 0 profeta 77 14 inquid 0 15 ad ante domi- Dum om. X ad deum TO 17 et corde Tc 18 feci T 19 fleto Π2 22 lacrimas tuas TOr 24 assiriorum TO 27 a Π2ϒΟ: ad ΣΠ1 28 praestituto. 77 )
sin nero dixerit deum seueram illam sententiam suam paenitentiae eorum consideratione reuocasse secundum illud quod per Ezechielem ait: si dixero inpio: morte morieris: et egerit paenitentiam a peccato suo, feceritque iudicium et iustitiam, uita uiuet, non morietur, similiter edocemur non debere nos obstinate in nostris definitionibus perdurare, sed conminationem ex necessitate propositam clementi miseratione mollire.
quod ne solis specialiter Nineuitis crederetur dominus praestitisse, etiam generaliter erga omnes eadem se esse facturum per Hieremiam perpetuo protestatur, et, cum necesse fuerit, incunctanter suam se sententiam mutaturum . pro nostris meritis repromittit dicens: repente loquar aduersus gentem et aduersus regnum, ut euellam, et destruam, et disperdamillud. sipaenitentiam egerit gens illa a malo, quod locutus sum aduersus eam: agam et ego paenitentiam [*]( 3 Ion. 3, 4 (LXX) 14 Ezech. 33, 14—15 23 Hierem. 18, 7-10 ) [*]( 1 pro iamobilitate T 2 niniuitas Π2ϒniuneuitas 0 8 niniue nST ninneue 0 6 uel T conuersationis 2 subuersionia Π1 7 asserat ZT comminatum Πϒ8 eo T 9 ut] et Π hii T\'0 repraehensionem Π1 10 is 2 destrictdora ΣΟ11 commonentnr Π1 si nero dixerint T dixerim 0 13 esechilem II 14 mortem Π1 16 niuet et non TOx 18 conminatione 2 comminationem Πϒ19 niniuitis Π2ϒninneuitis 0 22 se suam TO 28 pro nostris meritis om. T promittit TO 26 loquutus T 27 adueraum II )