Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
si celamus, ut dominico satisfaciamus imperio quo dicitur: non uidearis hominibus ieiunans sed patri tuo qui est in abscondito, et iterum: ne sciat sinistra tua quid faciat dextera tua, profecto mentimur. si uirtutem continentiae propalamus, euangelica nos sententia iure peroollet: amen dico uobis, receperunt mercedem suam.
quid si oblatum a fratre quispiam poculum cum definitione rennuerit, absolute accepturum esse se denegans quod ille gaudens aduentu eius suppliciter ut sumatur exorat? rectumne est ut fratri ad genua prouoluto in terramque prostrato, qui non nisi his officiis uiscera caritatis expleturum esse se credit, etiam cum labore suo pareat, an in sermonis sui atque propositi pertinacia perseueret?
QVRMANVS: In illo quidem superiore exemplo dubium. ut credimus non est quin expediat abscondi continentiam [*]( 4 Mich. 7, 5 14 Mt. 6, 16 16 1 c. 3 18 1. c. 2 ) [*]( 1 illum ΣΠΟoccultatum ΣΟconiungi II\' pernit. Π 2 propter T, sed del. a m. 1 4 prof. JI neclexit 0 6 non distinguit T 7 pene ZTO cottid. T 9 uiolentes 2 post incurrere T in marg. habet: XXI 12 percantatar T\' 14 qaud O 18 sententiae Π1 percellit ΠΟc 19 quod ZOv 20 rennuerit Tl0; renuerit ΣΠϒ1 21 se om. 2 27 superiori T. )
IOSEPH : Has definitiones illorum monasteriorum esse non dubium est, in quibus renuntiationis uestrae ut dieitis rudimenta formata sunt, quorum principes fratrum refectioni suas adsolent praeponere uoluntates et obstinatissime id quod semel mente conceperint exsequuntur. ceterum seniores nostri, quorum fidei apostolicarum signa uirtutum testimonium reddiderunt quique uniuersa iudicio potius ac discretione spiritus quam rigida animi obstinatione gesserunt, eos qui alienis infirmitatibus adquiescerent multo uberiores fructus quam eos qui in suis definitionibus perdurarent capere censuerunt, sublimiorisque pronuntiauerunt esse uirtutis contegere potius continentiam necessario hoc ut dictum est humilique mendacio quam patefacere superbo ueritatis indicio.