Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
et ita pro illorum qui sub lege erant salute illam paulisper districtionem sententiae suae calcans qua dixerat: egoenim per legem legi mortuus sum ut deo uiuam, caput radere, purificari secundum legem atque in templo Moysaico ritu uota offerre conpellitur. quaeres etiam ubi pro salute eorum qui legem dei penitus ignorabant, tamquam et ipse sine lege esset effectus sit ? lege, in Atheniensi urbe, ubi gentilium uigebat inpietas, quo usus sit praedicationis exordio: praeteriens, inquit, uidi simulacra uestra et aram in qua scriptum erat: ignoto deo.
cumque de eorum superstitione fuisset orditus, tamquam si et ipse absque lege esset, sub occasione profani illius tituli fidem Christi intulit dicens: quod ergo ignorantes uos colitis, hoc ego adnuntio uobis. et post pauca; uelut si diuinae legis penitus esset ignarus, gentilis poetae uersum potius quam Moysi aut Christi maluit proferre sententiam et sicut quidam, inquiens, uestrorum poetarum dixerunt: ipsius enim et [*]( 4 1. c. 23-24 11 Gal. 2,19 17 Act. 17, 23 22 1. c. 25 L c. 28. ) [*]( 2 moysi 0\': mosi ΣΠ1O1 moyse Π2ϒ4 facere Π1 5 diximos II 6 assumtis S assumptis T adsumtis 0 7 et inpende in illis om. Z . in om. 71 8 soient II 9 ambnlans ZTO 10 destrictionem Z 12 domino T 13 moysaico II\': mosaico ΣΠ1ϒmosayco 0 14 quaeris Tv 15 domini Z 16 sit om. 0 ait sine lege in T uegebat Π1 17 post impietas additum aide a m. 2 in T 18 inquid TITO 20 fuisset) sermonem fuisset ΠϒΟυ eiorsne Or 23 si om. TO\' esset om. T 24 gentiles Π1 mosi ϒ1O1 26 nestrum TITO ) [*]( 31* )
infirmis autem infirmns effectus est, cum secundum indulgentiam, non secundum imperium his qui se continere non poterant in id ipsum redire concessit, sine cum lacte, non esca Corinthios potans in infirmitate et timore et tremore multo apud eos fuisse se dicit. omnia autem omnibus factus est, ut omnes faceret saluos, cum dicit: qui manducat non manducantem non spernat, et qui non manducat manducantem non iudicet, et: qui matrimonio iungit uirginem suam, bene facit, et qui non iungit, melius facit, et alibi quis, inquit, infirmatur, et ego non infirmor? quia scandaiizatur, et ego non uror?
atque hoc modo illud quod Corinthiis praeceperat adimpleuit dicens: sine offensione estote Iudae et Graecis et ecclesiae Christi, sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est sed quod multis, ut salui fiant. utile enim sine dubio fuerat Timotheum non circumcidere, caput non radere, purificationem Iudaicam non adsumere, nudipedalia non exercere, uota legalia non offerre: sed facit haec omnia, quia non quaerit quod sibi utile est, sed quod multis. quod quamnis dei contemplatione sit factum, tamen simulatione non caruit.