Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

non enim tantum apostolo Panlo lucrum ex hac eius fuerat districtione conlatum, quantum celeri eius exitio uniuersis gentibus detrimentum. quod sine dubio uniuersae tunc euenisset ecclesiae, nisi illum haec utilis ac salubris hypocrisis praedicationi euangelicae reseruasset. tunc enim necessario ac ueniabiliter adquiescitur mendacii detrimento, quando maius ut diximus inminet de ueritatis confessione dispendium et utilitas quae nobis de ueritate confertur conpensare illa quae generanda sunt damna non praeualet.

quod temperamentum etiam aliis uerbis idem beatus apostolus ubique se semper tenuisse testatur. nam cum dicit: factus sum Iudaeis sicut Iudaeus, ut Iudaeos lucri facerem: his qui sub lege erant quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub [*]( 28 I Cor. 9, 20-22 ) [*]( 2 proponentes Σ 6 destrietioni 2 diatrictione Π1paulolam T 8 cum apostolo cum T 9 lucrare 2 10 non distin- guit T 12 diacendere Tl 13 inbeccillitate 2 cumque 77 16 nihil T nicil 0 ut solet erant] aant T 18 destrictione 2 20 eainisset II 25 gerenda 2 80 ipse sub lege non essem Πυ ) [*]( xm. Cass. S. ) [*]( 31 )

482
lege, ut eos qui sub lege erant lucri facerem: his qui sine lege erant tamquam sine lege essem, cum sine lege dei non essem sed in lege essem Christi, ut eos qui sine lege erant lucri facerem: factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem: omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem saluos, quid aliud ostendit quam secundum infirmitatem atque mensuram eorum qui instituebantur condescendisse se semper et a perfectionis rigore aliquid relaxasse, nec tenuisse se id quod districtio poscere uidebatur, sed illud magis praeposuisse quod infirmantium utilitas exigebat?

et ut haec eadem adtentius indagantes singillatim apostolicarum uirtutum insignia replicemus. quaeret aliquis, quomodo omnibus per omnia beatus apostolus suam probetur aptasse personam ? ubi factus sit Iudaeis sicut Iudaeus ? profecto ibi, ubi illam sententiam intimo corde custodiens qua Galatis denuntiauerat dicens: ecce ego Paulus dico uobis quia si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit, in Timothei tamen circumcisione imaginem quodammodo Iudaicae superstitionis adsumpsit.

et rursus ubi factus est eis qui sub lege erant tamquam sub lege esset? nempe ibi, ubi Iacobus omnesque seniores ecclesiae formidantes, ne in eum illa inrueret Iudaeorum credentium, immo Christianorum iudaizantium multitudo, quae ita fidem Christi receperat ut adhuc ritu caerimoniarum legalium teneretur, discrimini eius hoc consilio ac persuasione succurrunt dicentes: uides, frater, quot milia sint in Iudaeis qui crediderunt, et hi omnes [*]( 17 Gal. 5, 2 26 Act. 21, 20-21 ) [*]( 3 dei om.. T 6 facerem saluos] lucri facerem TO 8 adque- O inatraebantur T se om. T 9 perfectione 77 aliquit Π(Σ) 10 destrictio ZO 11 post ezigebat T m marg. habet XX 13 quaeret 77: quaerat 20 quaerit T; ef. 6. 6 15 sit] est T 16 quam TITv (non O) 18 prodeerit 0 tbimotei Z 19 circumciaionem Π1O1 iudeioe O\' 20 adsamsit Z 21 quasi T omnes qui I 22 eom om. Π inruerit 77 23 iadeiEantiam 0 24 reciperat Π126 quod In O Vulg. 27 sunt Π Vulg. hi 77 hii ϒ1O )

483
aemulatores sunt legis. audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moysi eorum qui per gentes sunt Iudaeorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, etinfra: hoc ergofacquod tibi dieimus. sunt nobis uiri quattuor uotum habentes super se: his adsumptis sanctifica te cum illis, et inpende in illis ut radant capita, et scient omnes quoniam ea quae de te audierunt falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.