Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
de illis uero qui in [*]( 2 Prov. 24, 15 (LXX) 3 Prov. 19, 10 (LXX) 4 Prov. 18, 2 (LXX) 6 Proy. 29, 19 (LXX) 7 Prov. 23, 9 (LXX) 9 Mt. 7, 6 14 Ps. 118, 11 17 Prov. 31, 6-7 (LXX) 22 Ps. 108, 15 25 II Cor. 2, 7 ) [*]( 1 illndque] et illud T salamon ΣΙΙΥ1 2 pascuam T paschuam O 4 sapientia∗ II 5 dicitnr Tc 7 et in om. II anre 0 9 sanctum... 10 miseritia om. II 11 ea II 15 dicis II Υ (non O) 16 scribt. T1 17 ualamoa ∑ ΙΙΥ1 inquid O is 2, item infra 19 ut om. 0 22 scientiae spiritalis T iocund. II 23 affluenter II2 Υ 24 singularis Σ 25 dimersi abundantiori TO )
omnis enim qui eloquia dei (de quibus dicitur: eloquia domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, probatum terrae purgatum septuplum) humanae laudis amore dispensat, pecuniam suam erogat ad usuram, non solum nullam pro hoc laudem, sed etiam supplicia meriturus. ob hoc enim pecuniam domini maluit profligare, ut ex ea temporalem consequeretur ipse mercedem, non ut dominus, sicut scriptum est, ueniens reciperet quod suum est cum usura.
Duabus autem ex causis inefficacem spiritalium rerum constat esse doctrinam. nam aut ille qui docet inexperta conmendans uano uerborum sono instruere nititur auditorem, aut certe nequam ac uitiis refertus auditor salutarem spiritalis uiri sanctamque doctrinam obdurato corde non recipit: de quibus dicitur per prophetam: excaecatum est enim cor populi huius, et auribus grauiter audierunt: et oculos suos concluserunt: ne quando uideant oculis suis, et auribus suis audiant, et corde intellegant, et conuertantur, et sanem illos.