Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Caue etiam ne haec quae non tam lectione quam experientiae sudore didiceris, cum te aetas maturior prouexerit ad docendum, uanae gloriae amore seductus inmundis [*]( 2 Prov. 14, 33 3 Sir. 32, 20 9 II Cor. 6, 5—6 23 Esai. 30, 23 ) [*]( 3 requiescit II2 ΥΟ et Vulg. sapientia et iusticia T et om. II 4 inuenit II scientia 2 8 ut quae quam] ut quaedam II1 9 pos II1 ut uid. 12 in qua IIv 16 peruenire 0 19 sterelem IP uinam \'IIc 20 quod] quod cum T in ras. m. 2, et c 22 inber 0 fecnndanit 2 prof. II 24 fmgum om. Υ 25 tibi om. ΙΙΥΟυ26 XVIII 0 27 pronexerat II1 )

422
hominibus passim ingeras illudque quod sapientissimus Salomon interdixit incurras: noli adplicare iupiam ad pascua iusti, neque seducaris saturitate uentris. non enim expediunt stulto deliciae, nec opus est sapientia ubi deest sensus.

magis enim ducitur insipientia, quia seruus durus non emendabitur uerbis: sienim et intellexerit, non oboediet. et: in aures inprudentis noli quicquam dicere, ne forte inrideat sapientes sermones tuos. et: ne dederitis sanctum canibus, neque miseritis margaritas uestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conuersi disrum pant uos. oportet itaque ut huiusmodi hominibus spiritalium sensuum contegens sacramenta efficaciter canas: in corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem tibi.

sed dices forsitan: et quibus diuinaxumis scripturarum dispensanda sunt sacramenta? docet te sapientissimus Salomon: date, inquit, ebrietatem his qui in tristitia sunt, et uinum bibere his qui in doloribus sunt, ut obliuiscantur paupertatis, et dolorum suorum non meminerint amplius, id est his qui pro paenitudine actuum pristinorum maerore atque tristitia deprimuntur, spiritalis scientiae iucunditatem uelut uinum, quod laetificat cor hominis, afluenter infundite eosque salutaris uerbi crapula refouete, ne forte iugitate maeroris ac letali desperatione demersi abundantiore tristitia absorbeantur qui eiusmodi sunt.